FRAGMENTUM ‘ DOCTRINÆ SANCTI FRANCISCI SALESII
CIRCA REPROBATIONEM PRÆVISIS DEMERITIS, ET PRÆDESTINATIONEM PRÆVISIS MERITIS; DEPROMPTUM EX AUTOGRAPHO SCRIPTO MANU SANCTI FRANCISCI DE SALES, QUOD ASSERVATUR NEAPOLI IN ARCHIVIO CONGREGATIONIS ORATORII.
Quzæ paginis 15, 62 et 70, ex multis observatum est de prædestinatione, prævisis meritis, confirmari possunt auctoritate Petri Emotte, doctoris theologi Parisiensis in sua egregia confessione fidei, tit. Hac de re, ubi diserte id quod nos, asserit, nan solum reprobationem fieri prævisis demeritis, sed et prædestinationem prævisis merilis, idque constanter probat. Deinde in eam sententiam Henricum citat Tartaret in reportatis, et citat etiam Achanum. Et ipse eam probabilem esse asserit, nec cum Scoto pugnare.
Cæterum supposita tanquam verissima ea sententia, quæ ait reprobationem fieri prævisis demeritis, superior sententia facile confirmabitur.
Suppositum autem illud evidenter probatur :
19 Cujus est ordinare finem, ejus est ordinare media ad finem. Ordinat Deus hominem propter damnationem, ergo media ad finem sunt peccata; consequens absurdum, ergo antecedens. Explicatur. Nam in contraria opinione damnatio non est finis, nec absolute per se volita, sed est medium castigandorum malorum, suppositis malis, volita. Exemplum sit.
Volo absolute medicinam. Si autem statutum exslaret ne quispiam medicinam acciperet nisi ægrotus, deberem velle ægritudinem tanquam medium, aut sane medicinam non volo efficaciter. Si vero quispiam absolute nollet medicinam, sed tamen eam vellet ad recuperandam sanitatem, nihil foret opus ut ægritudinem vellet et medicinam, cum potius vellet medicinam ob morbum.
2° Probatur. Deo non placet damnatio, aut reprobatio, uti reprobatio est, maxime quatenus dicit pravilatem, sed tantum quatenus justa est; at justa esse non potest sine ordine ad culpam, ut per se patet; ergo neminem reprobat sine ordine ad culpam, non ad culpam non prævisam, quia ad non prævisam nihil ordinare possumus ; ergo ad culpam prævisam. Major patet, quia Deus, cum sua natura sit communicabilis, non potest ei per se et suapte natura grata esse privatio sui; et quia modus loquendi Scriplurarum repugnat quæ
FRAGMENTUM DOCTRINÆ DE REPROBAT. ET PRÆDESTIN. 49
Deum glorificationis nostræ avidum prædicant ubique et nostri interitus miserantem, atque paratum id avertere aversis peccatis. Tum vero, ait Psalter : Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes qui descendunt in infernum (Psal. 113).
30 Perditio tua ex te, Israel (Os. 13). Plantavi vineam, exspectabam ut faceret uvas, fecit labruscas (Isa. 5). Cunctos fecit vocare ad convivium (Luc. 14). Omnes vult salvos fieri (1. Tim. 2). Venite ad me, omnes (Matth. 11).
Hæ sane locutiones propriæ nec congruæ illis sunt, si prius quibusdam determinaverit non dare gloriam ; esset semper illudere, eum ad nuptias vocare quem nullis suis meritis excludere constituisset. Hæ porro sunt vulgares locutiones Ecclesiæ, quas qui in sensu adhuc recondito et elusorio explicaverit, Ecclesiam simplicium deceptricem faciet, cum passim eas Ecclesia in concionibus, officiis et precibus omnibus æqualiter proponat.
Deinde quid est hoc : Deus tibi non deest nisi tibi desis? Sane mihi defuit in fundamento, cum nec mihi adfuissem, aut defecissem. Si vera essel ea opinio, durior esset ferro.
Denique, nonne Deus fecit hominem ut eum videret? Cur ergo eum ad non videndum , sine alia prævia causa, determinavit?
Deinde, quotiescumque duæ causæ ita se habent, ut, posita una sine alia, ea effectum consequi non possit, qui unam non habet, non dicitur effectum posse consequi, et qui unam tollit, effectum tollit. Sed sine Dei voluntate nihil ponitur; et ea sublata et remota negative a Deo, effectus negatus videtur : ergo, ea sublata, salvari non possumus. Id autem in nostra sententia non viget, cum non peget voluntatem ante peccata nostra prævisa.
Sed ut clare alio argumento idem probemus, si Deus ordinaverit aliquos ad pœnam ante culpæ prævisionem, quare dictum est : Prout gesserit quisque in corpore suo, sive bonum , sive malum (ur. Cor. 5)? Quomodo namgue fieri potest ut pœnam, quam Deus sine ulla ratione culpæ ordinavit, tam juste retribuat?
Adde quæ affert Tolet in cap. xir Joannis; ait enim Patrum et recentiorum præscientiam nullam afferre necessitatem, quia res ita prævidetur quia talis futura est, sed supposita adversariorum sentealia res ila est, quia prædestinata fuit.
In hanc sententiam notandum est probabile esse multos ordinasse Deum optimum ad gloriam, dando potentius medium, quibus si dedisset tenuem et ordinarium non condigne operati fuissent. Nam hæc ad bonitatem Dei spectant, licet ad justitiam Dei spectet non damnare quemquam denegando media ei sufficientia; nam quid ad rem , si sufficiant aliis, non eis? Nec potentiæ repugnat, cum tantum eluceat, imo magis, potentia Dei in salvando quam in dampando; sed non omnes ila vocatos existimandum est.
Notandum præterea mirum in modum urgere pro opinione quæ asserit prævisis meritis et demeritis homines et angelos et damnari
Ne: 4
SE L ui cet (hat % 11e D.
Al, Méta
50 FRAGMENTUM DOCTRINÆ DE REPROBAT. ET PRÆDESTIN.
et salvari, quæ hactenus dicta sunt. Nam si verum est non dampari homines sine prævisione, cum non repellat Deus plebem suam quam præscivit, ut dicitur in Epistola ad Romanos (Rom. 11), remanet sine impugnatione posita sententia, et urget validissime, si una vera
est, veram esse alteram.
Neminem damnari sine prævisis peccatis tenuit Petrus Gesualdus
ordinis Minimorum, vir doctus et devotus; itemque memini Alphonsium Carrilium e societate Jesu, sammum theologum, et Thomistis addictissimum atque item piissimum , eamdem sententiam tenuisse ; passimque omnes fere nostra ætate id concedunt, et ex antiquis
multi.