PUNCTUM III
Quantüm ad consuetudinem, erit hæc mihi paucorum bonorum et honorabilium; quia cùm multis proficere perquam difficile est, cum malis non corrumpi, et nisi ab honorabilibus honorari. Hoc specialiter circa congressum et consuetudinem præceptum observabo : Amicus omnibus, familiaris paucis. Ubique autem opus erit judicio et prudentià, cùm « nulla sit tam generalis » regula, quæ suam non patiatur exceptionem, » hanc si solam demas, quæ reliquarum omnium est fundamentum, Ml contra Deum. In consuetudine ergo modestus ero absque insolentia,
liber absque austeritate, suavis absque affectatione, tractabilis absque contradictione (id nisi ratio requiret), absque dissimulatione cordatus, quia volunt homines eos cum quibus agunt cognoscere. Nosmet autem magis aut minüs patefacere debemus, secundüum consuetudines.