ÉVÊQUE. DE GENÈVE
Alexander VII, episcopus, servus servoruin Dei.
4d perpeluam rei memoriam.
Ecclesiâ cathoiica-, etsi complurilius munita præsidiis, firmata propugnatulis et.armata militibus, inferorum insultantium portas non reformidat; eo tamen post Christi mérita, sUstentatur auxilio, quod servoruin Dei sanctitas assidue subministrat. Nam cum hoc veluti ingenitum mortalibus sit, ut cxempla magis, quàm docu-‘ menta sequantur; mirum est quantum alterum ex bis in Ecclesiâ Domini proficiat. IdcircèChristus Jésus verus Dei , verusque hominis Filius, unum atque alterum pro duplicis suai naturæ hvpostasi’ineffabiliter adimplevit. Hinc illius verba, si quando doctriham loqueretnr : Doctrina mea non est mea, sed ejus, qui misit me Patris, et hæc alia, si quando agenda proponeret : Exemplum dedi vobis, ut quemadmodum feei vobis, ita et vos faciatis. Quæ cum ita se habeant, antecessores nostris, Spiritu sancto instructi, laudabilem in Ecclesiâ morem induxêre, nempe in excelso loco sanctitatem constituendi; ut veluti Inmen illius lucis vicarium , quæ de se dixit : Ego sum lux mundi ’ et, qui sequitur me, non ambnlat in tenebris. Non sub modio absrondituin. sed in eandelabro elatum, luceat
coram hominibus, eosdemque à veneratione ad imitationem, vià strata, ad eælestis et triumpliantis Flierosolymæ nutnn'.iarn intcriluras delicias dirigat, inferatque. Et sanè viros de cliristianâ republicà, inorum sanctimoniâ et fidei prædicatione, bene meritos, debitis,lioc est, divinis honoribus non proscqui, quidquid sibi velit impielas, in- . décorum acjustitiæ absonum haberctur.
Nos igitur, his de causis, veterem Romanorum pontificum consuetudinem secuti,post fusas ad Deum preces, auditasque venerabilium fratrum nostrorum sententias, inter nomina catbolicæ Ecclesiæ vencrenda, Francisccs* de Sales, episcopum Genevensem, doetrinâ celebrem, sanctitate admirabilem , ætatique lmic nostræ contra hæreses medieamen præsidiumque referre, nurnine inspirante, decreviinus.
I. Natus est Franciscus duodecimo kalendas septembris, anno reparatæ salutis sexagesimo-septimo suprà millesimum ac quingentesimuni , abliitusque sacro baptismalis fonte, oppido Salesiano,.ducatûs Sabaudiae, Genevensis diœcesis. Suæ domûs, hæreditaria ab ipsis incunabulis 110bilitate conspicuam pietatcm bausit; infantiamque, non more solito inter crepundia, sed, agente pietatis spiritu, inter altariola, quæ sibi ipse adornaverat, suæ præludetis sanctitati angelicæ, exegit; tantùmque charitatis erga pauperes concepit, ut, nisi aiiquid illis erogaret, in lacbrymas seeffunderet.
II. Ab infantiâ, ad pueritiami pér^ietatis simul ac sapientiæ gradus evasit. Orationi vacabat inter studia litterarum; non fora, sed templa solitus invisere, et effugiens commercia improbitatis, non nisi semina probitatis vel excipiebat, vel serebat.
111. Inde sacro chrismate roboratus, ad altiora, tùm virtutis, tùm doctrinæ ornatnenta complectenda se contulit, ut opportunius atque utilius divinæ gratiæ instrumentum ^ fieret. Sortitus enim animam bonam , eamdem opiiinam reddidit accuratiore studio tùm litterarum, tùm morum.