LARISSA
G Ancillabar in aedibus Romani civis, conserve Grœco adolescente, quem infelix marium fides a libertate patria in exoticam servitutem egerat : nam quibus indiciis natura signât in fronte, aut genus, aut educationera, nobilitatem stirpis ingenuus juvenis liberali prorsus vultu prœ se ferebat, et quam ingenuis occupationibus aetatem incepisset tota vitse suae ratione monstrabat : tam enim a servilibiis muniis erat alienus, ut si quando vera depromeret, dixisses tenere lanceam ; si gestandum esset onus, levioribus impar erat, et viginti pondo ultra milliarium non valebat. Euitebatur tamen ad omnia et difficillimis obsequiis facilem se prœbebat, animumque docilem, generis oblitum sui, severitati sortis obedientern fecerat. Excruciabat itaque teneros artus inexpertœ servitutisjugum, et brevipostquamservirecœpit, mollis et delicati corporis vires duriori victu, asperiori cultu languidae marcescunt ; labore et vigiliis, quibus non assueverant, minuuntur et deficiunt. Aurei capilli, puta calamistris olim discriminati, tune sordidis etintricatis nodis impexi, negligebantur : frontis nivese venustas ad rugas et squalorem prope deformata, oculi languidi, genae diductae, manus callosae, macies per universa raembra , horridulum et enervem ad extreraam pêne tabem perduxerant; animus autem,in tanta ruina corporis, si qua spirabat aura, singultus erant et suspiria. Dolebam ego vicera afflicti, et de fortunœ tam saeva varietate, commiseratione illius, mœsta conquerebar ; tum, si quando se dederat occasio, hortabar œrumnosum, et saepissime fletibus meis lachrymosum aut solabar aut adju-
1. Larissa est le nom de la vieille esclave dont le long récit commence, sans préambule, le charmant conte qui suit.
LatxIssa. 285
vabam; tum quae illius erant officia praeripiebam , et anxie defungebar ; imo, quœcumque domi curanda erant, ipsa pêne sola peragebam. Neque vero illius deraum obire munera, ac laboribus meis otium illi comparare, sed et proprio servitio, ultroneum ejus mancipium facta, socium colère et demereri conata sum. Enimvero quantumvis novae conditionis fato demissa faciès aliquid habebat sublimioris genii, et quamlibet nubile oculorum lumine fulgebat quiddam lucidioris, humili et obscuro meo sideri, jure veluti aliquo, dominantis. Eminebat itaque ex vultu plane nobili nescio quid in nos imperii, quod meus animus haud invitus sequebatur : intellexit taraen bene natus juvenis quantum deberet humanitati meae, et quoties beneficium accepit, puduit non potuisse referre , gratiasque verecundus egit iis verbis quibus solet urbanitas aulica trucioribus animis suppalpari : ut erat ingenium mite, placidi mores, sermo blandus, 05 amabile, et plane divinissimi vultus formosa et luculenta materia , brevi de misericordia aerumnarum in amorem ejus lapsa sum. Primo quidem inotfensum antea pectus leviter cœpit sauciari, necdum penitus admissus Cupido, in ipso mentis aditu, nascentibus flammis militabat : sensit animus orientera oculisignem, et, hoste gavisus suo, ultro se illi permisit. »
Ad lenocinantem hujusmodi fabulam progrediens Larissa omnium aures ad sedulam attentionem erexerat : sed duarum praecipuve irginum. Illae autem, inadversione simulata, ne sermoni castis animis refugiendo inverecundius interesse viderentur, faciem ab ore narrantis aveitebant, ac jugiter oscitantes, tum conniventibus oculis, nutanteqae capite, molliter in somnum , tota corporis specie, fluere videbantur, ut quietis desiderium ementitœ, tuto silentio indulgerent secret* libidini, ac lascivi
28G Larissa.
prorsus experrectis, et vigilantissimis auribus hauriebant. Vibravit etiam intérim altéra in conspectum loquentis curiosa lumina, sed velut improvisa et obtutu vago in somni recentis imaginibus errantia subinde recondidit. Altéra, spontaneo lapsu de sede sua commota, tanquam e cubili sub diluculum excitata : « Hem ? (ait) num illucescit?» Rubor tamen in parum confîrmata fronte , vero pudore , fictae verecandiae latebras indicavit.
Risimus , et, tantillum in punicantibus virginura malis intuitu morati, commentum apparuisse prodidimus.
Desierat tamen a sermone Larissa, ac negans verba se ulterius habituram , quse cujuspiam supercilium neve per speciem irritarent, veterem nescio quam de Carmenta historiarn minabatur, quum Philaesus interceptas narrationis impatiens : a Et hse inquit) o Larissa , soporem tentant haud dubie, quo tui Graeculi libidinosam iraaginem in somnis amplexari queant. » Tum impetu juvenili rugosae vetula; marcidas gênas exosculatus : ce Et per tuam te Venerem obtestor (ait) noli tam graviter nobis irasci. » Ac diutissime de rancido collo pendulus, bellulus puer impetravit ut pergeret; puellis vero caetera se quam pudicissime posset absoluturam anus pollicita est, jussitque proprius assiderent sibi : ce Licet (inquit) juvenibus quotidie semel insanire. »
Tum,, bis verbis tanquam data venia moribus iraprobis, et quidvis audiendi facta copia, virgines haud gravatim morem gerunt, et applicarunt se proxime Larissœ, quse suas expectatissimas omnibus voces sic recepit :
ce Sensim illapsus araor, ac de tenui principio velut in ardente segete factus validior , brevi sibi per universam animam viam fecit. Jam ex illoin suis primordiis oblectante fallaci cupidine saevior nescio quis Deus, et de triumpho captivée mentis ferocior, in nos iraperium exercera cœpit ; deque hospite, primo féliciter in oculis
Larissa. 287
et innocue diversante, sensiraus quid incendiarium * quod tepidum venis sanguinem , et exustis voret ossibus medullas. Nihil hic contra, pudor! quam gemere aut lachrymari potuit , ac quicquid de misera Larissa placeat tyranno gravius statuere, neve ipsa voluntas ausit, reluctari. Quid id est, aut quomodo dicendum haud satis scio : sponte ne an per vim subeatur amoris jugum, quîjudicera? quœ subinde querelis illum, atque, in eodem labore mentis, votis etiam prosecuta sim. 0 pestem (dixi quoties sapere voluit meus furor) et humani generis pestem ! cur tibi tantum de me licuit ? Tum repente de contumeliis in preces versa : Parce iuquam, 0 potentissime Deorum domine , insania mea est quee te criminatur, ac si quid est in hoc corde reUquum sani, Paphium et Idahura venerata, quseso, Glisonem meum mihi concihato î et quicquid ego unquam in te patravi sceleris, fervido passerum et columbarum sanguine roseis in altaribus tuis diluetur. At vero consternatis animis, ad ultimum, iethali vulnere, properantibus , non jara cibus, non somnus ad levamen placuerunt, menteraque nostram , impotentissima rabie servulo mancipatam', nulla ratio hberavit. Et formosior inde meus Ghso ;hoc enim erat puero nomen) et gratior loquentis sermo videri cœpit, oculisque in oras clarius nitescentibus illecebrse novae voluptatis accedebant : nam , ubi lenta dierum medicina luctus acerbitatem mitigavit, atque animus, assuetudine malorum, obduruit ad dolores, enituit vultus , prislino splendori restitutus, tanta pulchritudine, utVenerem referre potuisset eam quam Appelles dicitur effinxisse. Intérim mihi, tacito vulnere
1. La i^e édit. porte: Sensimus inctudiarium, qui tepiduiû, etc. — Cette variante s'explique; mais les textes anciens sont géûéralement mauvais, et nous avons dû en faire un nouveau.
288 Larissa.
pereunti, toto corpore languescunt vires ; et quantum ad
speciem formosi juvenis novi decoris addiium , tantum decessit mese formae, illa aetate haud omnino pœnitendae. Quùd autem est in tormentis amantium acerbius, qu» me incenderat flamma, jam adultior preraebatur misero metu, quumque provectae libidinis ferociores essent impetus quam ut ulterius cohiberi possent, minus lamen audax erat tenellus et amorura inexpertus animus, quam ut pudoris mei pretium, tanto repuisce penculo , auderet temeraxiae voci committere. Itaqae desperandum fuit; qaippe in tabescente corpore moriens anima suam sibi sepulturam foderat, ni, misericordia fatorum, meus amator conclamatae propemodum vitae meag salutis viam aperuisset : nam ubi pertinaci morbo labefactari vidit eam, cui plurimum debere se voluit, indoles generosi genii haud potuit mœrorem inhibere, imo ne lachrymis quidem pepercit, sed recentis sui casus meraor, solatiis humanitatis meae rependit officiosam vicem. «Dies erat, quem a Venere nominamus. Ilio die, fere sub vesperam, de reliquiis herilis mensae cibum sumpturi simul accumbimus. Gliso jampridem a faslidio veteris tristitiae liberior, cœnam haud ita parcam cœnabat lubens , meque obtutu gemino oculis ejus affixam ac Iridua inedia debilem, ad cibum identidem sollicitavit. Quicquid ille de me aut cerneret aut loqueretur, videbantur amoris invitamenta, et insanam mentem multa spe ad cupidinem adjuvabant. Quicquid ego de suis affectibus cogitassem, sui mihi videbantur ocuh promittere, acpostquam amandi rabies altius in preecordiis etferbuit, aut pereundum erat, aut tandem experiundum etiam eventu dubio quorsum effrenis aud.îcias primi conatus évadèrent. Igitur postero die cœpi pudorera pueri sollicitare, et secreti occasionem nacta adortasum in meo lectulo meridiantem, ibi in lachrymas uberius effusa , Gliso , inquam , aut tua basia, aut mea funera
Larissa.
liceat erogare : hos oculos , et hos quos amplexor poplitesobteslor, miserere tuacausapereuntis. Arrisit serenus amatoris vultus, et prirais efflagitationibus statim annuit. Quid plura ! rapuit in cubile non recusantem, et repentino casu turbatara ad latus suum applicuit , loagissimisque basiis periculoso gaudio deficientem animavit. 0 diem nunquam rediturae voluptatis ! Nos deinceps libère clandestinis amoribus indulsimus. Vos dum per aetatem licet, vivite, et féliciter ductœ juventutis dulcia stamina ad canos perducite, ut recordatione grata exacta gaudia veluti repetentes querulae senectutis otiosa taedia solemini.