CHAPITRE XXII
1. Et ostendit mihi fluvium aquae vitee, splendidum tanquam crystallum, procedentem de sede Dei et Agni.
2. In medio plateae ejus, et ex utraque parte fluminis, lignum vilae. afferens fructus duodecim, per menses singulos reddens fructum suura, et folia ligni ad sanilatem gentium.
3. Et omne maledictum non erit amplius ; sed sedes Dei et Agni in il la. erunt, et servi ejus servient illi.
h. Et videbunt faciem ejus, et nomen ejus in fronlibus eorum,
5. Et nox ultra non erit, et non egebunt lumine lucerna), neque lumine solis, quoniam Dominus Deus illuminabit illos, et regnabunt in saecula sœculorum.
6. Et dixit mihi: Hœc verba fidelissima sunt et vera. Et Dominus Deus spirituom prophetarum misit angelum suum ostendere servis suis quae oportet fleri cito.
7. Et ecce venio velociter. Beatus qui custodil verba propheliae hujus.
8. Et ego Joannes, qui audivi et vidi haoc. El postquam audissem, et vidissem, cecidi , utadorarem, ante pedes angeli , qui mihi hœc ostendebat.
9. Et dixit mihi : Vide ne feceris. Conservus enim tuus sum, et fratrum tuorum prophetarum, et eorum qui servant verba propheliae libri hujus. Deum adora.