BENEDICTUS XIV
Venerabiles fratres, salutem et apostolicam benedictionem.
Quemadmodum nihil est hominibus a familiari Dei consortio et consuetudine avulsis, et ejectis, ad divines hauriendos fulgores, ad seternam salutem procurandam, et ad Deum quasi manu facta coeundum, magis opportunum, salutare ac necessarium oratione, quae est veluti ascensio animae de terrestribus ad cœlestia, inquisitio supernorum, invisibilium desiderium, conjunctio Spiritui Sancto, et ad Deum locutio ; ita, ne desolatione desoletur universa terra ex eo quod nullus recogitet corde, oranes et singuli, ubique et semper, salutaribus praeceptis monendi sunt quod oporteat semper orare et nunquam deficere; ut in omni oratione et obsecratione, cum gratiarum actione, petitionibus nosiris innotescentibus apud Deum, ipse, qui dives est in omnes eum invocantes, nec nostras abs se depre-
BULLE DE BENOIt XIV. 533
callo nes, nec suas a iiobis amoveat miserationes. Eapropter praedecessores nostri Romani Pontifices divina institutione formati, ut Ghristifideles ad orationis sive vocalis, sive mentalis, ut dicitur, illa sit, studium cum alacritale ineundum, et sine intermissione frequentandum incitarent, eosdem tum cohorlationibus infiammare, lum coelestium etiam munerum thesauris, quorum dispensationem ipsis crediderat Altissimus, allicere studuerunt. Indulgenlias enim, peccatorum remissiones, et de injunctis eis quomodolibet debitis pœnitentiis relaxationes elargiti sunt iis qui sive vocales preces recitarent , sive per aliquod temporis spatium quotidie in lege Domini meditarentur. Nos autem laudatissimis eorumdem Praedecessorum nostrorum exemplis incensi, non solum omnes et singulasindulgentias, peccatorum remissiones et pœnitentiarum relaxationes per eosdem nostros Praedecessores prò recitantibus quascumque vocales preces (dummodo numquam revocatae fuerint),aut quomodolibet orantibus, quocumque modo sive ad tempus, sive io perpetuum ad hanc usque diem concessas, Apostolica auctorita le, tenore praesentium, sub iisdem prorsus modo ac forma confirmamus et, quatenus opus sit, de novo concedimus ; verum etiam alias insuper iis praesertim qui mentalis orationis, seu meditationis studio operam dederint, ut infra, igipertimur. Primum itaque omnibus et singulis, sive qui tam in Ecclesiis, quam alibi, et ubicumque locorum, publiée et private, quoscumque homines orandi, seu meditandi rudès quomodocumque orare et meditari docuerint, sive qui piae orandi et meditandi institutioni hujusmodi, ut praemiltilur , interfuerint, dummodo vere poenitentes, ac sacra communione refecti, qua vice id egerint, septem annos et totidem quadragenas de injunctis eis, seu alias quomodolibet debitis pœnitentiis, in forma Ecclesiae conp. M. vu. 45*