STROPHE I
Lyrae potentes Camoenae, Agite, quis deûm herosve, Homo quis fidibus inseri Poscit ? Satis Pisa jam, Jovisque memoratus Olympus, sacrum et Herculis patris opus.
At nunc patriae principem Chelys, apud Celticos Decus grande populos, Decet vos suo
Sibi Pindari cantu personare, numerosque Gallicos Latiis
ANTISTRO.
Remunerari haud inultos.
Itaque par pari reddens, Nova plectra resequar novis, Clavumque clavo velut, Retundam : ego reperta Meis Italis
Patria, indigenaque Ronsarde tua : 6 flos virûm,, et Decus olivi, aut illius Virilis, quo oblinitur, Et artus terit Amyclaea pubes :
Aut illius, quod hilares Ferè Camoenae aboient.
EPOD
Nam seu quis artem, sinuosaque
Corporis volumina velit,
Quibus corpus apte
Vel in equum, vel de equo
Volans micat in audacibus
Pugnis, stupebit dicatum gravibus umbris
Musarum, agilibus quoque
Saltibus Martis expedisse membra.