‹ Œuvres Completes Volume 16Chapitre 122 sur 188 · BULLE. CXXXVII · texte numérisé non relu

BULLE. CXXXVII

Cœterum hœc ipsa ordinis vestri felix propagatio, hacc ipsa virtutum vestrarum fama longe lateque diffusa, magnopere à vobis exigit, ut tanli nominis dignitatem et laudem tueri, ad majorem Dei gloriam, omni adhibito studio, contendatis; quod non alias ccrtius assequi potestis, quam si saluberrimas constitutiones et monita vobis à sancto institutore relicias, quibus ad christianam pcrfeclionem iter tutum, expeditum, ac planuoi sternitur, diligentissime custodiatis, et quàm maxime caveatis ne quid uuquam novi in vos ordinemque vestrum irrepat, quod vel eisdem constitutionibus et monitis adversari, vel etiam pias consuetudines , et observatam haclenus disciplinam ulla ex parle labefactare posse videatur. Que in re, ubi oportuerit, ordinariorum localium, quorum jurisdictionis subesti, opem implorare, nequaquam praetermilletis ; futurum enim omnino confidimus ut quod ipsis per bas nostras lilteras enixe injungimus, necessitatibus vestris prompto alacrique animo semper adsint, et ne quid uUo saeculorum decursu, ulla temporum varielate in vobis immutetur, diligentcr ac strenue curent. Jam vero ipsa ssecularis anni celebratio, quae in regularibus qrdinibus insignis imprimis habetur, religioso([tie ac solenini eultu peragi consuevit, à vobis vehementer exposcit, ut coUata haclenus ordini vestro h Deo optimo maximo ingentia bénéficia devoto gratoque animo recolenles, humiles illi ac uberrimas agatis gratias, et enixis accuratisque precibus ineffabilem ejus clementiam obsecretis, ut hoc maxime tempore fundatoris vestri spiritum in vobis instauret atque vivîficet, dictumque illud christianae sapienliae compendium, quod ipse ore semper ac mente repelebat, scilicet : quidquid pro aeternitate non est, vanitas est ; altissime cordibus veslris infigat ; uberem insuper christianarum virtutum accessionem, verum temporalium bonorum conlemptum, divinarum rerum perfectum et efficax deside-

Page 1