‹ Œuvres complétes Volume 3Chapitre 103 sur 135 · ORAISON AVANT LA COMMUNION · texte numérisé non relu

ORAISON AVANT LA COMMUNION

Ad mensam dulcissimi convivii tui , pie Domine Jesu Christe , ego peccator de propriis meritis nihil prsesumens , sed de tua confîdens misericordiâ et bonitate , accedere vereor et contremisco. Nam cor et corpus habeo multis criaiinibus maculatum , mentem et linguam non cautè custoditam. Ergo, ô pia Deitas, ô tremenda Majestas, ego miser inier angustias deprehensus , ad te fontem misericordiae reciirro, ad te festino sanandus, sub tuam protectionem fugio; et quem judicem sustinere nequeo , salvatorc n habere suspiro. Tibi , Domine , plagas meas ostendo , tibi verecundiam detego. Scio peccata mea multa et magna, pro quibus timeo : spero et misericordias tuas , quarum non est iiumerus. Respice ergô m me oculis misericordiae tuse , Domine Jesu Christe , Rex aeterne , Deus et homo , crucifixus propter hominem. Exaudi me sperantem in te : miserere meî pleni miseriis et peccatis , tu qui fons miserationis nunquàm manare cessabis.

DE SPIRlTDALIinS. 259

Page 1