I.N t'IUMO NOCTUK.NO
Ant. Ex regali styrpe nata, mulier hæc tam beata velut sol inter nebulas sic fulsit inter alias.
Ps. Domine Dominus noster.
Ant. Mundo nainque senescente et ad finem jam tendente, tanquam Stella clarissima hora lucet matutina.
Ps. Cœli enarrant.
Ant. Hæc sancta ab infancia manus misit ad fortia,... inter iDundi divitias continens ac delicias.
Ps. Domini est terra.
APPENDICE
Ant. Christum valde sitiebat intra portas infantiæ, dum basia porrigebat liminibus ecclesiæ.
P$. Eructavit cor meum.
Ant. Sicut apis mellificans e\ floribus mel colligens, congregabat quotidie cœlestis fructuin patriæ.
Pi. Dominus noster.
Ant. Caritate vulnerata , malis virtutum stipata, mactabat carnem propriatn Christo placentem hostiam.
Pi. Magnus Dominus.
f. Diffusa est.
Lectio
Fuit in Âlemaniæ partibus Turingiæ quædam nobilissima regis Ungariæ fUia, nomine Elyzabeth; quæ ab annis puerilibus religiosam ducens vitam, nulli unquam animum dédit voluptati.
Elyzabeth quæ dicitur Dei sui satietas nomen opéré complebat, * Dum pauperes satiabat. f. Christum enim tantopere satiabat in paupere. Dum.
Lectio ij.
Cum enim esset quinquennis et litteras adhuc ignoraret, jaiu lamen ex bonæ indolis præsagio fréquenter intrans ecclcsias et coram altaribus se provolvens, psalterium coram se aperiebat, et tanquam orans junctis manibus legendi desiderium prætendebat.
i^. Elyzabeth jejuniis se mactans ac vigiliis, * Offerebat
APPENDICE
quoiidie hostiam régi glorîæ. Non ex pectore aliène, sed ex corpore proprio. Offerebat.
Lectio iij.
Visa est etiam multotiens ab ancillis secum pergeniibus quod cum ecclesiam intrandi opportunitatem habere non po> terat, ecclesiæ saltem parieiibus devota basia porrigebat.
Ornatam monilibus bliam Jérusalem Dominus concupivit, etvidentes eam filiæ Sion beatissimam prædicaverunt, dicentes : * Unguentum effusum nomen tuum. % Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato circumdata varietate. Unguentum.
Lectio itij.
Sic in ætate tenerrima nobilis puellula jam Spiritus sancti gratia iilustrata, demonstrabat quod postmodum devota consummavit.
Hæc matrona nobilis, post decessum conjugis sui, Totum quicquid habuit egenis distribuit. y. Nam de dote propria dispersit pauperibus marcarum duo millia diversis temporibus. Totum.
IN SECUNDO NOCTURNO.
Ant. Hæc mariti post obitum, castitatis tenens votum, viri sprevit consortia ac magnatum cônnubia.
Ps. Benedixisti.
APPENDICE
Ant, Hæc est Lya plena proie quæ jam sine Garnis mole vero Jacob conjungitur et ab eo diligitur.
Ps. Fundamenta.
Ant. Hic ad modum jara Rachelis Deum videt nunc in cœlis , qui ejus est solatium sempiternumque gaudium.
Ps. Cantate... cantate.
Ant. Ibi Martha non queritur ubi Maria fruitur dulci Jesu colloquio in sanctorum consortio.
Ps. Dora inus régit.
Ant. Elyzabeth sponsa Christi quæ per Deum raeruisti in cœlesti claritate ejus frui bonitate.
Ps. Cantate... laus ejus.
Ant. Ora' cura sanctis omnibus ut nos a'ppavis actibus emundet Deus gratia quæ tibi dédit gaudia.
Ps. Doininus regnavit , exultet.
% Specietua.
Lectio V.
Hæc igitur cura ad nubiles pervenisset annos, tradiderunt eam parentes ejus cuidam illustrissimo viro duci Turingiæ, nomine Ludovico.
Postremo regis filia assumpta vili tunica, ^ Caris abjectis vestibus servit pauper pauperibus. ji'. Sequi Christum sic voluit, Christo namque sic placuit. Caris.
Lectio vj.
Qui licet circa secularia ac temporalia sui necessitate princi palus intenderet necessario, Dei tamen timorem habens præ
APPENDICE
oculis cordis in secreto, ad omnia sane quæ ad Dei spectabant honorem religiosæ sponsæ suæ beatæ Elyzabeth liberam concessit facultatem.
^ Erat matrona nobilis, totus ignoscit juvenis, * Pro quo rogat intenditur, ac repente convertitur. Pro quo fundit preces pias delet ejus lacivias. Pro.
Lectio vij.
Cum quo siquidem laudabiliter vixit in matrimonio, miro se aifectu diligentes, ac dulciter se invicem ad divinum servitium invitantes.
Elyzabeth dum oraret et oculis fixis staret, In altaris sacra mensa resplenduit lux immensa. Ibi ostensa sunt ei mira sécréta Dei. In.
Lectio viij.
Nam cum beata Elyzabeth sæpius media nocte de lecto ad orationem surgeret, maritus ejus de illius labore sollicitus manu sua manum beatæ Elyzabeth conjugis suæ aliquando sustinebat, rogans eam ne se nimis affligeret.
Vere matronam felicem , vere Dei dilectricem, * Quæ meruit prece pia dulci Jesu præsentia in hac vita visitari ac fréquenter consolari. ÿ. O quanta Dei gratis refulget hæc mater pia. Quæ.
IN TERTIO NOCTURNO.
Ad Canticum, antipk. Salve rosa pietatis, salve flos Unga-
APPENDICE
riæ; salve fiilgens marguarita in cœlesti sede sita : roga regem majestatis ut nos salvet bodie, lumen mittens caritatis ac cœlestis gratiæ. Cant. Audite me. y. Adjuvabit eam.
• Lectio ix secundutn Matheum.
In illo tempore , .dixit Jésus discipulis suis parabolam banc : Simile est regnum cœlorum tbesauro abscondito. Et reliqua.
Hàmilia kctionis ejusdetn.
Thésaurus iste in quo sunt omnes tbesauri sapientiæ et scientiæ absconditi, aut Deus verbum est qui in came Cbristi Tidetur absconditum, aut sancta est scriptura in quibus reposita est notitia Salvatoris.
Benedictus sit Dominus Deus omnis gratiæ qui coronavit ad portam Paradis! bodie * Pauperculam sed exortam regum ex progenie. y. Mulieres opulentæ audite et facite secundum banc ex divite factam voluntarie. Pauperculam.
Lectio X.
Verum in omnibus processionibus non tanquam ducissa seu nobilis matrona beata Elyzabetb, imo tanquam pauper muliercula in laneis nudis procédons pedibus, in remotis sese locis inter pauperes mulieres abscondebat.
O mirandam mulieris bujus fortitudinem quæ in se vitœ veteris sic ostendit bominem et potestatem aeris * Vertis in
APPENDICE
formidinem. f. Hic pugnatura stadio mente vinim induit, fémur cingens gladio. Vertis.
Lectio xj.
Et cum absque manuum suarum labore satis haberet quod pauperibus erogaret; ipsa tamen cum ancillis suis propriis manibus nendo lanam laborabat ac minorum fratrum vestes faciebat et consuebat.
Egens egenis largiens nil sibi retinuit, * Gœleste regnum ambicns hic præsens omne respuit.’ Fide grandi, spe secura manum mittit ad futura. Cœleste.
Lectio xij.
Erga pauperes et infirmos tam benignam et tantum benevolam se exhibebat, quod eam omnes matrem appellarent, et cum ea tanquam cum paupere muliere confidenter jocarent.
Cæco nato cui nec sedes erant oculorum instrumenta 8UOS dédit et naturæ Deus reddit. * Per momenta temporum.
Notum hoc spectaculum idem isti, verum Christi rénovât miraculum. Per momenta.