ANNECY, IMPRIMERIE J. ABRY MCMVI
Droits de traduction et de reproduction réservés
Les Religieuses du i^ Monastère de la Visitation Sainte- Marie d'Annecy ayant sollicité, le 21 novembre 1904, de notre Saint-Père le Pape Pie X une bénédiction particulière en faveur de l'Edition des Œuvres de leur saint Fondateur, Sa Sainteté a daigné les honorer d'un Bref adressé à fA^ Campistron, Evêque d'Annecy, le i«' janvier 1905. On donne ci-après le texte et la traduction de ce document qui a pénétré de gratitude respectueuse et rempli d'un nouveau courage ceux qui travaillent à l'entreprise.
^l>Ofé>d - 0/3
Plus PP. X
Venerabilis Frater, salutem et ApostoHcam benedictionem. /
Quod nuper a Salesianis de Monasterio Annecîensi Virginibus quae omnium legiferi sui Patris operum nobilem editionem accurant, ipse Nobis attulisti munus, volumina scilicet usque adhuc édita, idque amantissimis coniunctum litteris, Nos quidem habuisse pergratum, vix attinet dicere. In quo non solum respicienda pietas est erga sanctum Auctorem ab alumnis disciplinae suae egregie testata, sed opportunitas etiam Ecclesiae, sacro praesertim ordini, praebita. Inest enim in Salesio, tamquam peculiaris, ab amore profecta Jesu Christi unde totus calet, mira quaedam persuadendi suavitas, cui non facile resisti queat, sive is mentes ab opinionum insania ad catholicam sapientiam, sive animos a vitiositate quavis ad virtutem atque adeo ad sanctitatis fastigia traducit. Huius tanti viri documenta ac spiritus, si modo penitus in ministris sacrorum insederint, sane quam prodesse possunt vel hodie, quum veritati divinitus traditae et christianorum integfritati morum tam iniqua sunttempora. Quare, uti divinae providentiae beneficio factum arbitramur ut ille, Doctoris titulo rite insignitus, Ecclesiae hac aetate eluxerit, ità divinae benignitatis instinctu susceptum esse consilium videtur, universa quae ipse reliquisset, scripta rursus meliusque vulgandi. Operis autem confectionem gaudemus talem exsistere, ut prudentioribus in
VI Bref de Sa Sainteté Pie X
hoc. génère cumulatissime satisfaciat : id quod, praeterquam non vulgari Sanctimonialium soUertiae et diligentiae, tribuendum est doctissimorum navitati virorum, qui pro sua sagacitate ac peritia earum labores regunt atque adiuvant. Utrisque igitur, quas laudes a Decessore Nostro fel. rec. Leone XIII novîmus rem exordientibus tributas, easdem Nos îam féliciter properantibus ad exitum iteramus perlibenter : simul oramus Deum, ut in reliquum auxiliari pergat, et largam pro meritis mercedem conférât. Haec tu, Venerabilis Frater, qui ex auctoritate huic operi advigilas, sacris istis Virginibus ipsarumque adiutoribus signifîces volumus, una cum benedictione Apostolica, quam et caelestium bonorum auspicem et praecipuae Nostrae benevolentiae testem tibi atque eis amantissime in Domino impertimus.
Datum Romae apud S. Petrum, die i Januarii, anno MDCCCCV, Pontificatus Nostri secundo.
Plus PP. X.
-ff^>-^:.
^^ ^'^ .lis, i
Ce
■'JS.i'~^^^~