‹ Œuvres de saint François de Sales, évêque de Genève et docteur de l'ÉgliseChapitre 2 sur 274 · LEO PP. XIII · texte numérisé non relu

LEO PP. XIII

Venerabilis Frater, salutem et apostolicam benedictionem.

Sacrai a Visitatione Virgines ex primario Sanctae Mariae Monasterio Anneciensi, quum litteras ad Nos, religiosissimi plenas obsequii, non ita pridem supplices miserint, visum est Nobis satis earum votis fieri debere, te, Venerabilis Frater, interprète adhibito et nuntio. Quod enim significavere consilium, edendi ex integro Opéra omnia Sancti Francisci Salesii, Ecclesiae Doctoris, placuit omnino , sive propter rei ipsius praestantiam atque utilitatem, sive propter insigne earumdem Virginum argumentum pietatis erga Patrem suum legiferum, cujus ad sacros cineres student sanctimonise. Editioni autem accessurum profecto est pretium, tum ex magna codicum et autographorum ejus copia, quse, prout earum litterae attulerunt, in ipsomet Monasterii tabulario ad excutiendum sunt prompta, tum etiam quod cum auctoritate et vigilantia tua, Venerabilis Frater, doctioribus

viii Bref de Sa Sainteté Léon XIII

e clero viris curas conferentibus, adornatur et conficitur. Quibus e rébus, atque ex artis oblato Nobis specimine, spes bona apparet, susceptum opus tanta in génère suo perfectione futurum, ut et sequis rerum aestimatoribus collaudandum, et compluribus utile, et inclito Doctore monumentum plane dignum existât. Cujus quidem doctrinam quum Nos magni semper fecerimus, adamaverimus, veniam idcirco, quam expetunt, isti devotarum Virginum Collegio libentiore animo damus, ut ejusdem libros de nomine Nostro inscribant et proférant.

Haec ad eas, Venerabilis Frater, perferas optamus, unâque pignus paternse benevolentiae Nostrae pientissimis afîeras, Apostolicam Benedictionem, quam tibi pariter tuisque amantissime in Domino impertimus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die ix Aprilis, an. MDCCCXCii, Pontificatus Nostri Quintodecimo.

Page 1