‹ Papiers d'état du cardinal de GranvelleChapitre 22 sur 153 · ET LE SÉNAT DE CES ROYAUMES · texte numérisé non relu

ET LE SÉNAT DE CES ROYAUMES

AU ROI CHARLES I (v).

(Mémoires de Granveile,I, 56*57.)

( Sans date 1 .)

Ximenius, gubernator, et senatus regius Carolo regi salutem. Pro antiqua et fideli observantia, qua erga majores parentesque tuos et

1 Cette lettre doit être de l’année i5i6, son petit-lils et son héritier, prit le titre de époque de la mort de Ferdinand le Catho- roi d’Espagne, lique, après laquelle Charles d’Autriche,

PAPIERS D’ÉTAT nunc demum erga teipsum obnoxii sumus, ut íidos ministros, optimos cives et consiliarios incorruptos decet tuis reipublicaeque commodis, ad quam suscipiendam, tot regni haeredibus parvo temporis intervallo eximetis, Dei nutu vocatus es, necessario prospicere cogimur; teque ipsum continuo admonere ea quae reipublicae convenire visa sunt. Ita enim nos culpa vacabimus, et crimine neglectae reipublicae, aut potius proditae, liberti erimus. Magni principes et suspiciendi reges, tamdiu a Deo potestatem, et ab hominibus reverentiam consequi merentur, quamdiu justo et recto imperio populos eorum fidei commissos reguñt. Id autem ab ipsis fieri nullo meliori argumento intelligi potest, quam si ad tantam molem sustinendam adjutores et socios quam spectatissimos et idoneos elegerint. Neque enim unus aliquis, quantumlibet praeclaris dotibus et virtutibus excelluerit, rebus tam diversis obeundis par esse potest. Nam nihil aliud priscos illos centimanos esse existimamus, nisi reges consideratos et sapientes qui, per egregios et probos ministros, aeque ac per seipsos regna sibi commissa tuerentur. Sed fabulosa ista relinquamus; majorum tuorum res gestas, cæteris exemplis praetermissis, intueamur. Enricus tertius, atavus tuus, qui propter assiduas in aetate florenti imbecillitates Valetudinarius cognominatus est, cum se viribus corporis destitutum regio muneri imparem videret, prudentissimo consilio usus, viros, literis et moribus et religione praestantes ad se accersitos, magno semper in pretio habuit, eisque comitibus et consiliorum participibus adeo rempublicam pacatam et optime institutam tenuit, ut magno ejus merito successoribus optimi principis exemplum sit habitum. Contra Enrico quarto, tuo majori avunculo, omnia dura et infausta contigerunt, quoniam eos rerum gerendarum suasores per summam socordiam apud se retinuit, qui nullo hominum pudore , nulla Dei immortalis reverentia , omnia sursum ac deorsum miscentes, gravissima mala reipublicae intulerunt. Sed quid in aliis commemorandis immoramur? An non avi tui Catholici reges, satis magno documento esse possunt? Quibus id unum ante omnia curae fuit, muneribus publicis viros egregios, qui-

cumque tandem ibi essent, praeficere? Unde, propriis ministris et aulae familiaribus praetermissis, qui suo veluti jure haec importune solent extorquere, ignotos homines nec sibi unquam visos, quod essent meritis suis commendati et publica opinione celebres, praeter omnem expectationem ad res magnas vocarunt. Nemo, illis regnantibus, ambitus est convictus; nemo lege Julia de repetundis condemnatus ; quod , proh dolor ! miserrimo hoc tempore frequens esse magnopere dolemus. Fuit etiam illorum regum hoc praeclarum institutum, raro cuiquam summa concedere, nisi per inferiores gradus devolutus, specimen suae probitatis et virtutis exhibuisset; ut pro cujusque facultate et ingenio hæc aut illa munera deferrentur. Qua nimirum ratione factum est, ut omnia suis numeris quadrantia concentum quemdam reipublicae constituerent qualem nunquam ad id tempus videramus. His igitur artibus et consiliis, ut de caeteris taceamus, rempublicam aliorum principum negligenza collapsam, et sicariis hominibus atque tyrannicis violentiis vehementer afflictam, suscipientes, tibi hisce difficultatibus liberam tradiderunt. Proinde cum Deus optimus maximus, sub cujus tutela reges estis, id tibi ingenium et judicium dederit, eam prudentiam in juvenilibus annis largitus sit, denique singularibus virtutibus majestatem tuam exornaverit, quales homini principi necessariae sunt, aequum est ut quae diximus animadvertas, et quantum ponderis habeant, consideres. Invenies enim gravissimam cladem et ingentem perniciem, si haec contempseris, reipublicae imminere : contra si haec egeris, maximam quandam felicitatem promitti. Res universae a principiis suis pendent, et errores in principio solent minimo labore emendari, ut facile in viam rectam redire possimus. Sero remedium parari a sapientibus dicitur, dum mala vires diutinas sumpserunt. Quare tuis pedibus Hispania universa supplex provoluta, ut ejus commodis prospicias, ut hominum corruptorum cupiditates reprimas, ut gliscentia vitia cohibeas, ut tuorum regnorum tranquillitati consulas, te votis omnibus et precibus orat et obtestatur. Id autem facile fiet, si Hispaniam, amplissimam èt nobilissimam regionem suorumque princi-

puni obsequio devotissimam, secundum leges patrias et antiqua majorum instituta gubernari et vivere concesseris. Vale.

LARCHIDUCHESSE MARGUERITE

A M. DE VERGY 1 (Lettres à Vergy, tome I, f® 5.)

Arras, 23 mai 1 5i6.

Page 1