V. Panem de cœlo praestitisti eis, alleluia
K. Omne delectamentum in se habentem, alleluia.
HYMNE
SâcPvîs solemniis juncta sint gaudia, Et ex prsecaxdiis sonent prasconia ; Recédant vetera, nova sint omnia,
Corda, voces et opera.
Noctis recolitur cœna novissima, Qua Christus creditur agnum et azym^ Dedisse fratribus, juxta légitima
Priscis indulta patribus.
HYMNES
Post agnum typicum, expletis epiilis, Corpus Dominicum datum discipulis, Sic totum omnibus, quod totum singulis,
Ejus fatemur manibus.
Dédit fragilibus corporis ferculum.
Dédit et tristibus sanguinis poculum, Dicens : Accipite quod trado vasculum,
Omnes ex eo bibite.
Sic sacrificium istud instituit, Cujus officium committi voluit Solis presbyteris, quibus sic congruit,
Ut sumant, et dent caeteris.
Panis Angelicus fit panis hominum ; Dat panis cœlicus figuris terminum.
O res mirabilis ! manducat Dominum
Pauper, servus et humilis.
Te, trina Deitas, unaque poscimus, Sic nos tu visita, sicut te colimus ; Per tuas semitas duc nos quo tendimus,
Ad lucem quam inhabitas. Amen.
HYMNE
Verbum supernum prodiens, Nec Patris linquens dexteram, Ad opus suum exiens, Venit ad vitae vesperam.
In mortem à discipulo Suis tradendus semulis, Prius in vitœ ferculo Se tradidit discipulis.
Quibus sub bina specie Carnem dédit et sanguinem, Ut duplicis substantitju Totum cibaret hominem.
HYMNES
Se nascens dédit sociiim, Convescens in edulium, Se moriens in pretium, Se regnans dat in prsemium.
O saliitaris hostia, Quse cœli pandis ostium, Bella premunt hostilia, Da robur, fer auxilium.
Uni trinoque Domino Sit sempiterna gloria, Qui vitam sine termino Nobis donet in patria. Amen.
Ftte de Saint Joseph.
HYMNE
Te, Joseph, célèbrent agmma cœlitum, Te cuncti resonent Christiadum chori 5 Qui clarus meritis junctus est inclytae Casto fœdere Virgini.
Almo cum tumidam germine conjugem Admirans, dubio tangeris anxius, Afflatu superi Flaminis Angelus Conceptum puerum docet.
Tu natum Dominum stringis, ad exteras ^gypti profiigum tu sequeris plagas 5 Amissum solymis quœris et invenis, Miscens gaudia fletibus.
Post mortem reliquos mors pia consecrat, Palmamque emeritos gloria suscipit ; Tu vivens, Superis par, frueris Deo, Mira sorte beatior.
Nobis, summa Trias, parce precantibus, Da Joseph meritis sidera scandere :
Ut tandem liceat nos tibi perpetim,
Gratum promere canticum. Amen.
HYMNES