V. Et lucis œternae beatitudine perfrui
PROSE
DiES irœ, dies illa,
Solvet sseclum in favilla, Teste David cum Sibylla.
Quantus tremor est futurns.
Quando Judex est venturus, Cuncta stricte discussurus !
Tuba mirum spargens sonum, Per sepulchra regionum, Coget omnes ante thronum.
Mors stupebit et natura, Cum resurget creatura, Judicanti responsura.
Liber scriptus proferetur, In quo totum continetur, Unde mundus judicetur.
MESSE DES MORTS
Judex ergo cum sedebit, Qiiidquid latet apparebit, Nil inultum remanebit.
Quid sum miser tune dicturus î Quem patronum rogaturus Ì Cum vix justus sit securus.
Rex tremendae majestatis, Qui salvandos salvas gratis, Salva me, fons pietatis.
Recordare, Jesu pie,
Quod sum causa tuae vise ; Ne me perdas illa die.
Quaerens me, sedisti lassus ; Redemisti crucem passus :
Tantus labor non sit cassus.
Juste Judex ultionis.
Donum fac remissionis Ante diem rationis.
Ingemisco tanquam reus.
Culpa rubet vultus meus :
Supplicanti parce, Deus.
Qui Mariam absolvisti.
Et latronem exaudisti, Mihi quoque spem dedisti.
Preces meae non sunt dignae, Sed tu bonus fac benigne Ne perenni cremer igne.
Inter oves locum prassta, Et ab hœdis me sequestra, Statuons in parte dextra.
Confutatis maledictis, Flammis acribus addictis, Voca me cum benedictis.
HESSS DES MORTS.
Oro supplex et acclinis, Cor contritum quasi cinis, Gère curam mei finis.
Lacrymosa (lies illa, Qua resurget ex favilla.
Judicandus homo reus, Huic ergo parce, Deus.
Pie Jesu Domine, Dona eis requiem. Amen.
Offertoire, Domine Jesu Christe, Rex glorise, libera animas omnium fidelium defunctorum de pœnis inferni, et de profundo lacu : libera eas de ore leonis, ne absorbeat eas tartarus, ne cadant in obscurum ; sed signifer sanctus Michael reprœsentet eas in lucem sanctam ♦ Quam olim Abrahse promisisti, et semini ejus.
V. Hostias et preces tibi, Domine, laudis offerimus ; tu suscipe pro animabus illis quarum hodie memoriam facimus ; fac eas Domine, de morte transire ad vitam. Quam olim Abrahse promisisti, et semini ejus.
Communion. Lux seterna luceat eis, Domine * Cum Sanctis tuis in seternum, quia pius es.
V. Requiem seternam dona eis. Domine, et lux perpetua luceat eis. Cum Sanctis tuis in aeternum, quia pius es.