CANTIQUE DE ZACHARIE
Benedictus Dominus Deus Israel : * quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suas.
Et erexit cornu salutis nobis ; * in domo David pueri sui.
Sicut locutus est per os sanctorum, * qui a sseculo sunt, Prophetarum ejus.
Saliitem ex inimicis nostris : * et de manu omnium qui oderunt nos.
Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris : * et memorari testamenti sui sancti.
Jusjurandum quod ju ravit ad Abraham patrem nostrum : * daturum se nobis.
Ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati, * serviamus illi.
In sanctitate et justitia coram ipso, * omnibus diebus nostris.
Et tu, puer, Propheta Altissimi vocaberis \ * praeibis enim ante faciem Domini parare vias ejus.
Ad dandam scientiam salutis plebi ejus ; * in remissionem peccatorum eorum.
Per viscera misericordiae Dei nostri, * in quibus visitavit nos oriens ex alto.
Illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent ; • ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.
Requiem œternam * dona eL«, Domine.
Et lux perpetua * luceat eis.
CHEMIN DE LA CROIX