II. VÊPRES
v. Prætiosa in conspectu Domini, alleluia.
r. Mors sanctorum ejus, alleluia.
Commun d’un Martyr.
HYMNE
Deus, tuorum militum Sors,-et corona, præmium, Laudes canentes Martyris Absolve nexu criminis.
Hic nempe mundi gaudia, Et blanda fraudum pabula Imbuta felle deputans Pervenit ad cœlestia.
Pæœnas eucurrit fortiter, Et sustulit viriliter; Fundensque pro te sanguinem, Æterna dona possidet.
pi hoc precatu supplici poscimus, piissime, FN #00 triumpho Martyris Dimitte noxam servulis.
Laus et perennis gloria Patri sit, atque Filio, Sancto simul Paraclito In sempiterna sæcula. Amen.
IL VÊPRES
v. Gloria ét honore coronasti eum, Domine. r. Et constituisti eum super opera manuum tuarum.
236 HYMNE
IL VÊPRES
v. Justus ut palma florebit.
r. Sicut Cedrus Libani multiplicabitur.
L | Commun de plusieurs Martyrs.
HYMNE
SANCTORUM meritis inclyta gaudia Pangamus, socii, gestaque fortia :
Gliscens fert animus promere cantibus
Victorum genus optimum.
Hi sunt, quos fatue mundus abhorruit:
Hunc fructu vacuum, floribus aridum Contempsere tui nominis asseclæ,
Jesu, Rex bone cœlitum.
Hi pro te füurias, atque minas truces Calcarunt hominum, sævaque verbera :
His cessit lacerans fortiter ungula,
Nec carpsit penetralia.
Cæduntur gladiis more bidentium :
Non murmur resonat, non querimonia :
Sed corde impavido mens bene conscia
Conservat patientiam.
Quæ vox, quæ poterit lingua retexere Quæ tu Martyribus munera præparas ?
Rubri nam fluido sanguine fulgidis
Cingunt tempora laureis.
Te, summa Ô Deitas, unaque po, ’imus, Ut culpas abigas, noxia subtrahas, Des pacem famulis, ut tibi gloriam Anauorum in seriem canant. Amen.