PROSE
Dress iræ, dies illa, Solvet sæclum in favilla, Teste David cum Sibylle.
Quantus tremor est futurns, Quando Judex est venturus, Cuncta stricte discussurus !
Tuba mirum spargens sonum, Per sepulchra regionum, Coget omnes ante thronum.
Mors stupebit et natura, Cum resurget creatura, Judicanti responsura.
Liber scriptus proferetur, In quo totum continetur, Unde mundus judicetur,
MESSE DES MORTS
Judex ergo cum sedebit, Quidquid latet apparebit, Nil inultum remanebit.
Quid sum miser tunc dicturus ?
Quem patronum rogaturus 1 Cum vix justus sit securus.
Rex tremendæ majestatis, Qui salvandos salvas gratis, Salva me, fons pietatis.
Recordare, Jesu pie, Quod sum causa tuæ viæ ; Ne me perdas illa die.
Quærens me, sedisti lassus ; Redemisti crucem passus :
Tantus labor non sit cassus.
Juste Judex ultionis.
Donum fac remissionis Ante diem rationis.
Ingemisco tanquam reus, Culpa rubet vultus meus:
Supplicanti parce, Deus.
Qui Mariam absolvisti, Et latronem exaudisti, Mihi quoque spem dedisti.
Preces meæ non sunt dignæ, Sed tu bonus fac benigne Ne perenni cremer igne.
Inter oves locum præsta, Et ab hœdis me sequestra, Statuens in parte dextra.
Confutatis maledictis, Flammis acribus addictis, Voca me cum benedictis.
MESSE DES MORTS
Oro supplex et acclinis, Cor contritum quasi cinis, Gere curam mei finis.
Lacrymosa dies illa, Qua resurget ex favilla.
Judicandus homo reus, Huic ergo parce, Deus.
Pie Jesu Domine, Dona eis requiem. Amen.
Offertoire. Domine Jesu Christe, Rex gloriæ, libera animas omnium fidelium defunctorum de pœnis inferni, et de profundo lacu: libera eas de ore leonis, ne absorbeat eas tartarus, ne cadant in obscurum ; sed signifer sanctus Michael repræsentet eas in lucem sanctam * Quam olim Abrahæ promisisti, et semini ejus.
v. Hostias et preces tibi, Domine, laudis offerimus ; tu suscipe pro animabus illis quarum hodie memoriam facimus ; fac eas Domine, de morte transire ad vitam. Quam olim Abrahæ promisisti, et semini ejus.
Communion. Lux æterna luceat eis, Domine * Cum Sanctis tuis in æternum, quia pius es.
v. Requiem æternam dona eis, Domine, et lux perpetua luceat eis. Cum Sanctis tuis in æternum, quia pius es.