CANTIQUE DE ZACHARIE
Benedictus Dominus Deus Israel : * quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suæ.
Et erexit cornu salutis nobis; * in domo David pueri sui.
Sicut locutus est per os sanctorum, * qui a sæculo sunt, Prophetarum ejus.
Salutem ex inimicis nostris: *etde manu omnium qui oderunt nos.
Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris: * ct memorari testamenti sui sancti.
Jusjurandum quod juravit ad Abraham patrem nostrum: * daturui se nobis.
Ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati, * serviamus illi.
In sanctitate et justitia coram ipso, * omnibus diebus nostris.
Et tu, puer, Propheta Altissimi vocaberis ; * præibis enim ante faciem Domini parare vias ejus.
Ad dandam scientiam salutis plebi ejus ; * in remissionem peccatorum eorum.
Per viscera misericordiæ Dei nostri, * in quibus visitavit nos oriens ex alto.
Iluminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent; * ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.
Requiem æternam * dona eis, Domine.
Et lux perpetua * luceat eis.