CANTIQUE DE LA SAINTE VIERGE
MAGNIFICAT anima mea Domiuum :
Et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo ;
Quia respexit humilitatem ancillæ suæ : ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,
Quia fecit mihi magna qui potens est ; et sanctum nomen ejus.
Et misericordia ejus a progenie in progenies, timentibns eum.
Fecit potentiam in brachio suo: dispersit superbos mente cordis sui.
Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.
Esurientes implevit bonis, et divites dimisit inanes.
Suscepit Israel puerum suum, recordatus misericordiæ suæ,
Sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini ejus in secula.
Gloria, Patri, etc.