‹ PoésiesChapitre 55 sur 141 · FRANCISCO ME.E LAUDES · texte numérisé non relu

FRANCISCO ME.E LAUDES

Novis te cantabo chordis, 0 novelletum quod ludis In solitudine cordis.

Esto sertis implicata,

O femina delicata,

Per quam solvuntur peccata !

Sicut beneficum Lethe, Hauriam oscula de te, Quae imbuta es magnete.

Quum vitiorum tempestas Turbabat omnes semitas, Apparuisti, Deitas,

Velut Stella salutaris

In naufragiis amaris...

— Suspendam cor tuis aris !

Piscina plena virtutis, Fons aeternae juventutis, Labris vocem redde mutis !

Quod erat spurcum, cremasti; Quod rudius, exaequasti; Quod débile, confirmasti !

In famé mea taberna, In nocte mea lucerna, Recte me semper guberna.

Adde nunc vires viribus, Dulce balneum suavibus Unguentatum odoribus!

Meos circa lumbos mica, O castitatis lorica, Aqua tincta seraphica;

Patera gemmis corusca, Panis salsus, mollis esca, Divinum vinum, Francisca!

io6

Page 1