MESSE DU SACRÉ CŒUR DE JÉSUS
Sabbato (erat enim magnus dies ille Sabbati), rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura , et tollerentur. Venerunt ergo milites : et primi quidem fregerunt crura, et alterius qui crucifixus est cum eo. Ad Jesum autem cum venissent, ut viderunt Eum jam mortuum, non fregerunt ejus crura : sed unus militum lancea latus Ejus aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua. Et qui vidit testimonium perhibuit : et verum est testimonium ejus.
OFFERTORIUM
Ps. 102. Benedic, anima mea, Domino : et noli oblivisci omnes retributiones Ejus, qui replet in bonis desiderium tuum. Alléluia.