‹ Prodrome de l'histoire de la faculté de médecine de l'Ancienne Université de Louvain depuis son origine jusqu'à sa suppressionChapitre 10 sur 15 · IX · texte numérisé non relu

IX

Pro pharmacopolis et obstetricibus statutus ordo studii non praescribitur, omni enim tempore ad examen admittentur, dummodo luculenta haustae ab iis doctrinae specimina praebere possint , ita tamen ut etiam ad examina haec pharmacopolae admitti nequeant, nisi ad decanum Facultatis attestationes adferant, quibus se piuribus annis , prout varius in diversis provinciarum beigicarum terris raos obtinuit , magistro cuidam pharmaciae continua proficuaque praestitisse servitia , seu quod eodem redit , tirocinium se absolvisse commonstrent.

Ex dictis etiam prono fluit alveo numerus professorum ad studium medicum docendum requisitorum. Requiritur ergo, 1° admodum habilis anatomes professor, qui tam pro medicis quam chirurgis omnibus altioribus et vulgaribus cursum anato-

micuin doceat et demonstret. 2° Professor artis obstetriciae , qui per integruin annum tam theoriam quam praxin obsletriciam eamque tum in machinis ad id opus fabrefactis , tum in ipsis

quoque gravidis et parientibus , si earum copia in peculiariter ad id destinato nosocoraii loco detur , exponet, et quidem média hora sermone gallico , altéra média vero lingua patria flandrica.

3° Chirurgiae professor , qui theoriam , cum intercurrentibus deiigationibus et operationibus, uti et praxin chirurgicam ad lectos aegrorum docebit.

4 U Professor historiae naturalis specialis , qui una hora , per integrum annum , cursum illius secundum tria natur» régna fîniet.

5° Professor chemiae et botanices qui absoluto per primum semestre cursu chemico-pharmaceutico, sequente botanicen tradet, et utramque partem una hora per totum annum absolvet.

6° Professor physiologiae, qui una hora , per annum eam subli-

miori anatomiae et comparatae junctam , ad finem perducet.

7° Professor materiae medicae et palhologiaequi duabus diversis horis , per annum , utramque partent explanabit et absolvet.

8° Professor clinicis, qui duabus diflferentibus horis, una pro medicis et chirurgis sublimioribus , altéra vero pro vulgaribus chirurgis , praxin medicam ad lectos aegrorum instruet ; ita tamen ut per mediam horam morbos in suo nosocomio praesentes pertractet, altéra vero média hora explanationem morborum omnium practicam doceat.

9° Denique professor ille , qui abbreviatum botanices, chemiae, physiologiae , materiae medico-chirurgicae et pathologiae cursum , una hora toto anno explicabit , illumque finiet.

Praelectiones haec omnes per integram hebdomadem continuantur, excepto sabbati die, quo omnes vacant ; examina scholastica ,

siogulo die veneris > praeJeotionis loeo per horan mstituantur , ut hoc modo disciputi duos quasi feriaram dies coutiituos adipiscantur, quos ad repetendas prioribus diebus perceptas materies impendere possint.

Necessarios adeo tam professori quaui discipulo praeleetionum libres quilibet docentium. , quos convenientissimos judicat , proponere quidem potest , semper tamen propositi per Gubernium approbandi.

Quum omnes singulaeque haecrecensitaeraedicinae partes ad rite finiendum studium aeque utiles et necessariae sint , nullus inter professores praerogativaelocus esse potes^ et ille tantum praesidebit alteri, qui prior a Gubernio professons muneri adhibilus fuerit; quod ut eo facilius obtineatur, quilibet eorum illico post collatum professons officiuro , ab eodem Gubernio doctor Universitatis Lovaniensis renunciabitur , idque eo magis , quum in posteruna , saltem pro medicis et chirurgis sublimioribus , nullus alius quara doctoris gradus conferendus sit , et ita etiam omnes , quos nunc recensuimus professores , cum Facultatis direclore et decano , Facultatem medicam constituent, mutuisque communicatis consîliis , negotia Facultatis ubique diriment.

Page 1