L. CVSPIDII TESTA- IfENTYM
DEI OP. MAX. numine invocato, absque cujus nutu neque quicquam rite inchoari, neque recte perfici potest. Hœc est LVCII CVSPIDII dispositio, et ultimae voluntatis sententin, de eo quod post mortem suam fieri cupit, decernitque, si quid ex hoc morbo, quem nescit, an ferre possit, secus ac medici promittunt, de se contigerit. Testatus autem, dum mente valeret, sibi testamentum conficere placuisse, ut sine suoruni injuria
vi Testamentum
ex hac vita proficiscatur, hrec
légat. Domesticam omnem suppel-
lectilem Nonio , qui Apolloniae
Rhetoricam docet, vel si quid de
eo accidisset, Nonii filiis, P. et
Gn. Ceciliis. Porro, quaemihi débet
Q. Aemilius, liberisque ejus relin-
quo. Agros, viliasque quascumque
Lisii habeo, domumque conso-
brinis,et Lucio praecipue,quod no-
men is ferat nostrum, mecumque
diutissime, atque gratissime sit
commoratus, prout decet discipu-
lum, qui filii tenet locum,tutô haec,
et firmiter possidenda censemus.
Fundum,quem inTusculano colui,
cui ab Aquilone publica via, ab
Austro Templum Jovis Statoris, ab
Ortu solis Sex. Pomp. ab occasu
Suillus Cincinnatus, Attico avun-
culo do. Dabit autem Hipparchus
Philotimo historico talentum, Gal-
lino grammatico drachmas decem.
A reliqua debitione liber esto. Nis
Cuspidii vu
Niccae rationem haberemus, qui nobis aliquandiu fuit perutilis, et nunc suis facultatibus magnam fecit jacturam, ob fratris naufragium, profectô, quce à nobis mutuatus est illius Procurator, statim cogeretur reddere. Quoniam vero hoc il 1 L difficile fore animadverti, volo, ut singulis annis victum necessarium collactaneas Dorphylae suppeditet, quae consenuit in virginitate apud Semproniam mcam, cujus desiderio mortem opto, propter fidem, probitatem, fortitudinem, incredibilesque virtutes Uxoris rarissima?. Ubi vetula hase decesserit, absolutus erit debito omni, et cunctis, quas contraxerat, stipulationibus. Si quid humanum Lampridio contigerit, priusquam ejus liberi ad Statem perveniant, curai sint Antiocho Rhetori : qui accipiat ex opibus nostris, quœcunquc illis erunt necessaria, ut liberalitcr
vin Testamentum
educentur, i istituanturque. Amo nimis, et valde amo puerorum indolem, quos ad bonam frugem natos autumo. Tu, Antioche, ut dignum est tua erga me, et Lampridium volontate, à pueris mutuo suscepta, fac, ut eos tutare, ne aut ipsorum ingénia perdantur, aut tui labores disperdantur. Hortum, quem emi ab Herennio, et deambulationem, œdesque Nestorianos, quibus à Septentrione vieilli sunt Caesariani fratres, Gracchi à Mendie, ab Occidentali plaga Mare, ab Oriente sole Eridanus est conterminus, amicis lego, literatas literas doctis, Gallo, Fabo, Hirro, civibusque cunctis qui voluerint ibi vacare literis, et eloquentise: ea tamen lege, ut neque illum commutent, neque aliènent, neque ut proprium, cuiquam sit licitum possidere : Sed velut sacrum, et commune Gymnasium, communiter ab
Cuspidii ix
omnibus possidentur. Eas autem, quae mihi erant in Aegina partes, dividant Gymnasii. Procuratores adolescentibus studiosis in usum librorum, et olei, Mercedemque condignam statuant Rhetori, quem délogèrent patrueles nostri, et Scholae principem maximeque utilem futurumexistimaverint. Eis vero consentiant et reliqui necessarii vel nominis gratia. Cavebunt autem ipsi, mandabunlque Successoribus ut locum hune ita servent, tradantque posteris inperpetuum. C. Atteius, et Sex. Capito curam habeant sepulturae et funeris, monumentumque faciant, ut melius videbitur, et justa quœ post funus fieri solemne est, ita moderentur, ut neque illiberalia, neque superrlua sint. Persuasum enim mihi est illos, quid conveniat, honestumque sit, visuros haud segnius quàm nos, nihilque negligentius facturos. De iis au-
x Testamentum
tem, qui mini servierint, sic statuo.
Demetrio rédemption is precium remitto, et quinque Minas do, et Pallium, et Tunicam, ut qui mihi Anagnostes, (Avorptam^, lector), fuit.
Tauro^ qui multum mecum et diu iaboravit, pileum do, et Talenta quatuor, ut honeste vitam degere possit. Dionysius, qui vinctus est, et Syrus fugitivus, si perseveraverint esse improbi, ut sunt, eos venundari mando : et precio exacto, aperiri viam ad Hortos Academicos ducentem, et iter proximum, iieri viam, et publicam, ac vinales vias circuuquaque mundari. Et ancillam Hermiam, quod vinosa est, relinquo; et famulos Mœsum, quoniam erro est; et Getam, quoniam impostor : Davum quoque, ac Maurum mancipes in perpetuum esse edico, quoniam maledici, et contumaces semper fuerunt, ut in pistrino pœnas promeritas luant.
Cuspidii xi
Haeredem instituere relinquum est, cui fortunas meas honeste relinquam, quibus certô scio inhiare quamplurimos. Vixisses, LAETE nli, fili mi, vixisses (ut decuit) Lœte, non ego nunc sollicitarer, et angerer, non cum mœrore nunc cogitarem, quibus potissimum relinquam patrimonium hoc tantum, tantis curis, cruciatibus tibi uni auctum, tanta vigilantia, studio et parcimonia tibi uni a me servatum.
Cceterum, cum sive Fortuna, siqua est, illum mihi inviderit : sive Deus potius, qui et eum dederat, abstulerit, qui domus mea omnis, resque unà mecum intereat, nefas est, Divinse non acquiescere voluntati.
His deductis legatis, cum duos fratris Agathonis filios, totiJemque filias habeam, ex utrisque mihi hoeredcs instituam oportct. In quo tamen (me me tristissimum) ctiam atque etiam providendum mihi est.
xii Testamentum
ne quid agam, statuamve quod minus honestum illis, et conveniens, quodque minus cequum, laudabileve aliis factum videatur. Igitur Titius, et Cneus Cuspidii ita mihi hœredes sunto, ut, qui plus Reipub.
prcestiterit, habeat Domos, A*, ros, Hortos, Oliveta, et quœcunque Scodrce possedi; qui minus profuerit, quae superiore anno Colchinii Centum octoginta supra mille jugera comparavimus, consequatur. In reliquis autem bonis meis omnibus, inque familia Faustam, et Felicianarn, filias meas, ita mihi haeredes instituo, ut, quœ melius nupserit, ex Dodrante, Altéra ex Quadrante hœres habeantur. Et invicem substituo tam has, quam illos, cum suis filiis, in stirpes, non in capita. Peimitto autem filiabus, ut, quem quoique earum voluerit, sibi virum optet, optatique per patriam potestatem compos riat. Curatores testa-
Cuspidii xin
menti hujus Silius Necessanus, C.
Attilius, M. Capitolinus, qui maxime omnium miro me affectu prosequuti sunt, quique ex omnibus amicis, ac necessariis fidelissimi semper fuerunt. Vos igitur per sacra amicitiae, atque condiscipulatus, obtestor, per summum omnium Opificem obsecro, curate, memores quantum vestrœ fidei committam, ut omnia mea ex sententia apud vos deposita, bene, honesteque gubernentur. Verum enimvero pie, amiceque et alii facient, qui nobis bene voluerunt, quamvis occupati, et seniores, si hcec impleverint, curaverintque.
Testes in his tabulis sint, Q. Martius, C. Septimius, P. Curio, L. Ancapito, M. Teren., Iulius Pansa, C.
Sestius, qui affuerunt, subscripseruntque, ut sua ipsorum litera cognosci possit. Ego idem ille L.Cuspidius testamentum manu mea exa-
xiv Testamentum
ravi, meoque annulo obsignavi, hisque testibus signandum obtuli.
Et hanc meam novissimam voluntatem valere volo jure testamenti ; quoi si forte non censebitur, nomen, et jus habere mando cujuscunque alterius ultimœ voluntatis, quam penitus, et inviolabiliter observari ab omnibus haeredibus, et successoribus meis statuo. Valete superstites, mortalitatis non immemores