‹ Roberti Gaguini Epistole et orationes; texte publié sur les éditions originales de 1498: précédé d'une notice biographique, et suivi de pièces diverses en partie, inéditesChapitre 162 sur 287 · Squallidior. A, fol. 19 v · texte numérisé non relu

Squallidior. A, fol. 19 v

^. Allusion sans doute à la réfection du cloître. Cf. la Notice biographique, p. 50. 6. Reliquas. B, Fol. i i v".

lectas, sub lime reposui ad interiorem templi aditum, ut essent monumentoviatoribus ad piam recordationem eorum qui dormiuntin Christo. Que licet suo satis objectu commonefacere humane fragilitatis nos possint, adjeci tamen facile admodum carmen cujus lectio, tanquam quedam viva vox, lectorem excitaret sue imbecillitatis reminisci. Et hoc quidem quia erat ad latinitatis conscios exaratum, venit hesterno die in mentem traducere versiculos et gailicos eos reddere, ut gallo pariter et latine communis esset nostramonitio. Tentavi ergo institutum meum exequi, et ver-, bum quoad potui ex verbo ducere in rithmum et linguam vernaculam : brève quidem opus, sed propter coartatam orationem, omnino non facile, nec tamen ita ad unguem ductum ut illud vulgo credere audeam, nisi tuo prius examine castigetur'. Tuum ergo tribunal et diligentem censuram appello ; feras ^, oro, judicium uter utri prestet rithmus an versus, an quod latine dixeram id sim galliceconsecutus 3. Vale. Ex cenobiolo nostro, vii. kal. Mail.

Page 1