Invidere ri videri. A, fol. 37 v
ris, scio, cur hec scribo. Mirere desidiam magis, ne dicam ignorantiam nostratium scriptorum quibus ad res gloria dignissimas animus non incalescit patrie calamitates complorare, seque saltim tollere ex obscuro, dum principis gesta litteris illustrare possunt. Semper Herculem et Theseum Grecia, Romulum et Scipiones Roma semper nobilitat ', tumultuanturque autores exempla proferre de Romanis ; quos etsi fortuna provexit, reddit eos quoque ubertas scriptorum auctiores. Nostros vero vel reges, quorum non est laus inferior Cesaribus, vel in omni fortuna probatissimos homines quibus Francia non orba est, nemo in lucem tollit splendore litterarum. Qlus hoc ferat petere ex longinquo semper que laudes atque imiteris, ea vero negligere que in [hjortis ' et domi tue nascuntur ? Sit Nicias 3, sit Alcibiades illustris, sit Camillus, sit Annibal gloriosus : efficatiora tamen exempla nobis esse debent, que nostra, nno aliéna, respublica comparavit. Volo Clodoveum, volo Lotarium, volo Pipinum, qui rem francam auxerunt, recorderis ; nec posthabeas velim recentiores, Carolum dico patrem, et Ludovicum qui nunc liliis preest. In quibus ita se fortuna variis modiis exercuit, ut si alias sepe, in his ipsis tamen regibus bifrons maxima visa sit atque versatilis : horum proculdubio rébus gestis potius quam Curii4 aut Fabii monumentis juvare, honestare, augere Franciam potest quisque patrie amore duciîur et gaudet majestate.