Cognitur. A, fol. 36 v
Majestas indignari, nobis tamen compertum est longe alia de nobis accepisse, quam nostram in Majestatem ejus observantiam decet. Quamobrem Parlamenti senatus ' nos ad se accersitos'conquerentes audivit. Audivit* contra adversariorum criminationes, nec regios 3 pretermisit advocatos, qui principis majestatem tuerentur; neque his consultationibus vulneri adhibita est curatio. Agimur velut libertas nostra pessumiret4. Qua sicut retinaculo et solidis nervis nostra communitas 5 cohereat, illam dissolvi prope diem necesse est, nisi ille a cujus justissimis progenitoribus cepit exordium, faustus felixque subveniat. Propterea publico nostre communitatis decreto, hic noster orator^ ad regem proficisci jussus est, qui vestro patrocinio, ut speramus, adjutus, innocentiam nostram régie Celsitudini manifestet, libertatem procuret, et litterarum consulat ocio. Sic igitur vestre benignitatis causam tueri scholastice libertatis que, cum fere ablata nobis sit, alia nobis ejus recuperande spes non est, nisi7quam rex piissimusvestradiligenti cura restituet^. Valete. Parisii, pridie nonas Martii.