‹ Roberti Gaguini Epistole et orationes; texte publié sur les éditions originales de 1498: précédé d'une notice biographique, et suivi de pièces diverses en partie, inéditesChapitre 234 sur 287 · Horace, Ars poet., v · texte numérisé non relu

Horace, Ars poet., v

es, qui nescio quo ardore titillatus, lue potius libidini quam meis hortationibus inconsulte paruisti. Nam ea natura carininis est, ut in multos annos repositum tandem examinetur et edatur. Ideo illud iterum refricabo. Cave, Bosti, vulgatum eas, quod tibi reconditum esse débet'. Et de his hactenus. Habeo tibi et moniaii virgini non vulgares gratias pro tuis et illius religiosis munusculis ; tamen quid Johannis ibi evangelium voces non intelligo. Speravi primum evangelium ipsum totum sub illis calamulis inclusum esse, sicutde Illiade Homeri Flinius tradit ; quam tenuissimis membranis scriptam una nucis testula continebat^. Si quid aliud sub ipsis nodis deliteat, tu michi litteris tuis explica. Non enim ea temeritate ducor ut cum Alexandro Gordii jugum gladio dissolvam. Quod si posthac ad me scribes, litteras confiée grandioribus démentis. Minutissimi siquidem caractères tui caligantibus oculis tenebrescunt. Vale3.

Page 1