‹ Roberti Gaguini Epistole et orationes; texte publié sur les éditions originales de 1498: précédé d'une notice biographique, et suivi de pièces diverses en partie, inéditesChapitre 236 sur 287 · Lubraciuncula. Ibid · texte numérisé non relu

Lubraciuncula. Ibid

- nî —

michi jucundissima est. Quare ' tibi persuasum omnino fa cias, neminem michi negligendum fore, quem amicitia tibi intellexero^ conjunctum. Tam enim michi spectata est fides et probitas tua, ut nullius te consuetudine usum putem, cui virtus ipsa desit. Ergo ita cogites, ea me erga te caritate esse, quam nulla deleverit oblivio. Unde fit ut opusculorum te meorum equissimum judicem expectem, que non ita ad normam et, ut aiunl, ad unguem tersa et expolita sunt, ut toto splendore refulgeant. Scio enim in eo quem de Virgineo conceptu 5 nuper edidimus codicil!o4, defuisse quidem nobis ad inveniendum ingenium et orationem ad dicendum : rei etenim sublimitas et fulgor intendentem sursum mentis aciem obtudit, et aspera qua nullus antea precesserat via, difficile eunti prebuit iter. Atque ut in aperto mens tibi pateat mea, diu me et prope rusticissime repugnantem superavit nulle die intermissa supplicantis Bostii rogatio. Quamquam non tibi banc excusatiunculam (qui nichil per livorem dijudicasJ) sed aliis scriptam velim, Nam sive meo erratu sive impressoris"^ incuria quippiam neglectum com-

Page 1