‹ Roberti Gaguini Epistole et orationes; texte publié sur les éditions originales de 1498: précédé d'une notice biographique, et suivi de pièces diverses en partie, inéditesChapitre 276 sur 287 · L. Thuasne. I · texte numérisé non relu

L. Thuasne. I

(Paris, 7 octobre 1493.) Robertus Gaguinus Arnoldo Bostio'. S.

Nichil a me pretermissum esse puto, Bosti, quam ob rem tarditatem obicere michi possis. Nam quod litterasper postremum tabellarii discessum nullas a me accepisti, tabellarius in causa est. Quamvis enim graviter tune egrotarem, morbo tamen ut poteram reluctatus scripseram. Sed litteras recipere vel contempsit vel neglexit, multis forte, ut soient hujusmodi viatores, negociis distractus. Id ex meis eodem tempore scriptis litteris cognosces, quas hactenus continu! donec illas venerabili abbati ^ tibique aliquando impartirem. Nunc autem quia et quid et quomodo agam queris : nichil fere prêter lamentationes et quereillas in meis morbis ago ; vexât me in horas nunc alvi 5 nunc renum assiduus dolor, quem nulla medici cura levât. Mille enim licet farmaca cathaplasmaque adhibui, nichil meliusculus sum. Unum est omnium consilium sinere, naturam sese curare dolorem ipsum cum tempore abiturum. Itaque cibi tantum qualitate et continentia ad salutem utor, reliqua bene procuret Deus. Et ne inter hec incommoda sanctorum auxilia me neglexisse putes, mitto tibi oratiunculas quas

Page 1