‹ Rome et Démétrius d'après des documents nouveaux, avec pièces justificatives et facsimileChapitre 62 sur 73 · MÉMOIRE MOSCOVITE SUR LE TITRE IMPÉRIAL · texte numérisé non relu

MÉMOIRE MOSCOVITE SUR LE TITRE IMPÉRIAL

Quia turpe fuerit sine ratione etiam in levissimis rebus aliquid tentare atque id longe turpius Principi foret, cuius omnia dieta, facta, Consilia sumina deliberatione opus habent, nilque ab eis nisi quod jus et ipsa aequitas dictât, suscipi oporteat, iussimus consignari rationes quibus Titulum Imperatoris deberi Nobis conteudimus. Dicat, obsecro, aliquis, quo jure Primus Rom. Princeps hunc Titulum consecutus sit, et Nos eodem jure hanc prserogativam obtinebimus, ut Imperator Russiae nuncupemur. Neque enim videmus quare meliori jure Romani aliique antiquiores Monarchae id sibi tribuere potuerunt. Etenim non modo neminem superiorem praeter Deum immortalem agnoscimus, verum etiam sumus Supremus liegislator, imo quodam modo Lex ipsa in amplissimo Imperio nostro. Quod nihil aliud est quam Monarcha seu Imperator, habemus Dei gratia eandem potestatem quam quondam Medorum, Assyriorum, Persarum Reges habuerunt, neque vero intelligimus, quamobrem potiori conditione bis sseculis esse debeat magnus Chan, quem omnes fere Historici Imperatorem Tartarorum appellant : quamquam et Nos, qui similiter nominent, multos esse scimus. Propterea neque Ser™' ac Beatis™^ Pontifices Max. neque Potentis"*» Rom. Imperatores hoc Titulo Maiores Nostros erubescebant compellare : cuius rei illustria monumenta in Archivio Nostro extant, prout et Nuncio Nostro ad Sereniss*" Regem Poloni» tale quid dedimus. Non infìcimur antecessores Nostro» hoc Titulo nunquam usos fuisse, neque propterea contentionem cum quoquam habuisse : verum id Nobis nocere non débet, siquidem silentium aut neglectio Juris alicuius Inter Monarchas praescriptionem non facit, neque antecessorum negligentia successoribus quidpiam derogare potest. Praeterea quodlibet Imperium in simpli-

citate et iniditate incipit, tandem magis magisque elegantiam in moribus, legibus, sermone denique tempore ipso acquirit; legimus enim principio mundi rudibus illis sjeculis Reges, Pastores, Judices et aliis humilibus nominibus fuisse appellatos : omnia vero Imperia piimordia primis illis sseculis similia habere certum est. Non mirum igitur si in cunabulis et quasi in infantia non potuerunt omnia tam exacte non modo Maiores Nostri, sed etiam alii Principes animadvertere : nam si verum est quod de Regibus Poloniae ipsorummet Historici prodiderunt, eos ab Othone Germanbrum Imperatore Coronam et Titulum Régis accepisse, magna illa fuit simplicitas, non modo quod dignius nomen viliori commutaverunt, cum antea dicerentur et essent Monarchae, sed multo magis, quod ab sequali id sumpserint, quod ante ab ipso Deo habuerant : quod certo hoc tempore non facerent. Denique liberum semper fuit Magnis Principibus nomina Titulosque quoties vellent mutare : prout apud Romaiios multi Imperatores sese Dictatores, Consules, Tribunos, Augures vocitarunt : iidemque Imperatoris nomen saepissime abjecerunt ac quum libuisset, resumpserunt. Ab initio autem Romani Imperatores Principes consensu Historicorum vocabantur; Augustus etiam Caesar, Dominus dici recusabat, tametsi revera is esset, ut quem Populus Romanus Regia lege legibus solvisset. Postremo sciraus Imperatoris nomen ab initio de natura Monarchiœ, aut Regalis potestatis non fuisse. Siquidem, ut norunt antiquitatum vel mediocriter periti, Imperatores, libera adhuc Republica, ii qui rem bene gessissent, a militibus salutabantur : atque hac occasione posteriores Csesares hune Titulum, ut postea Victoris, Triumphatoris, Augusti, Pii, Antonini sibi vindicarunt. Quamobrem vero Nobis id invideant, quod etiam aliquot milites, acciamatione sua, alterius potestati subjectis hominibus dabant. Cum igitur ab ipso Omnipotente Deo hoc beneficium dignitatemque habeamus, non videmur temere id facere, si id quod optimo jure Nostrum est, Nobis sumimus.

rl^

Avant-propos i

Introduction m

Tableau chronologique de la correspondance de Démétrius avec

Rome et les jésuites XXV

Page 1