‹ Saint Bruno et l'ordre des chartreux [microform]Chapitre 328 sur 387 · AC JOANNIS SQUILLACENSIS EPISCOPI CONCESSIONEM · texte numérisé non relu

AC JOANNIS SQUILLACENSIS EPISCOPI CONCESSIONEM

I RBANUS Episcopus Servus servorum Dei,Dilectis jfiliis Brunoni, et Lanuinosalutem, et Apostolicam benedictionem. Quia igitur nostri officii interest servorum Dei quieti, et commodis, prout Dominus posse dederit providere, petitionibus vestris, Carissimi filii in Christo,et reverendissimi,clementer annuimus. Per hujus igitur Apostolici privilegii paginam Apostolica auctoritate confirmamus donationem terrarum,quag vobisdatae sunt in Squillacensi Territorio, et conscriptae, et terminatae, et designatae per termines certes a Dilecto nostro

Filio Rogerio Comité , et Joaiine Confratre nostro Squillacino Episcopo concedente, et confirmante ; viva prœterea auctoritate tibi prcecipimus, statuimus, et ea, qu:B nobis est a Deo concessa licentia interdicimus, ut ab hac die in antea, neque Comiti ipsi, nec alicui hseredum suorum supradictam vestram donationem, et hanc nostram confirmationem violare, vel decurtare in aliquo liceat, neque de iis, quee confirmamus aliqua se intromittat persona sine vestra voluntate, quatenus Omnipotentis Dei speculationi mentibus liberis insistatis, et ad ejus faciei dulcedinem, ipso prasstante pervenire valeatis. Si qua vero persona, aut H^eres Comitis ipsam violaverit, nisi ad condignam venerit satisfactionem, cum honoris, et officii sui periculo subjacere decernimus, et a Christi, et Ecclesise corpore segregamus, atque extremo examine districts subjaceat ultioni, sine intermissione, et remedio : Conservantibus autem pax a Deo, et misericordia praesentibus, ac futuris sœculis conservetur. Amen. Si vero tam legaliter Comes, aut alius Hasres addere aliquid huic voluerit donationi sub hac nostra confirmatione ratum esse statuimus. Datum Salerai mense Septembris. Indictione sexta. Anno ab Incarnatione Domini 1098.

Ego Rinierius Cardinalis subscripsi. Ego Joannes Cardinalis subscripsi. Ego.... Archiepiscopus, subscripsi. Ego Amatus Cappellanus et Sacerdos subscripsi. Ego Dominicus Cappellanus subscripsi. Ego Constantius Cajacensis Episcopus subscripsi.

PRIVILEGIUM MAGNUM IN QUO COMES ROGERIUS PER APPARITIONEM SIBI FACTAM A S. BRUNONE IN OBSIDIONE CAPU^ TESTATUR SE LIBERAT0M A PRODITIONE SERGII.

N nomine Dei ^Eterni, et Saivatoris nostri Jesu Christi.

Anno ab Incarnatione ejusden millesimo nonagesimo octavo, Indictione septima. Gloriosus Rex David Spirim Sancto preeventus : Narrabo, inquit, omnia mirabilia tua. Propter quod ego Rogerius, Divina misericordia Cornes Calabrise, et Siciliae, notum esse volo omnibus fidelibus Christianis bénéficia, quse mihi peccatori concessit Deus orationibus Reverendi viri Fratris Brunonis, piissimi Patris Fratrum qui habitant in Ecclesiis SanctEe Mariée de Eremo, et Sancti Protomartyris Stephani ; quae sitee sunt in terra mea inter Oppidum, quod dicitur Stylum, et Arenam. Cum essem in obsidione Capuas Kalehdis Martii, et prsefecissem Sergium natione Grœcum Principem super ducentos armigeros nationis suae, et exercitus excubiarum Magistrum, qui sathanica persuasione prasventus Principi Capuee, promittenti aurinon modicàm quantitatem ad invadenduni me, meumque exercituni noctu aditum est poUicitus se praebere. Nox, proditionis advenit, et Princeps Capuae, ejusque exercitus juxta promissum, est paratus ad arma ; dumque me sopori dedissem interjecto aliquanto nobis spatio astitit cubiculo meo quidam senex reverendi vultus vestibus scissis non valens lacrymas continere ; oui cum in visu dicerem, quae causa ploratus, et lacrymarum esset, visus est mihi durius lacrymari. Iterato quae-

renti mihi quis esset ploratus, sic ait : Fleo animas Cliristianorum, teque cum illis, sed exurgens quantocius, arma sume, si liberare te Deus permiserit, tuorumque animas pugnatorum.

Hic per totum mihi videbatur velut si esset per omnia Venerabilis pater Bruno. Expergefactus sum cum terrore grandi pro visione pavescens. Illico sumpsi arma, damans etmilitibus, ut armati equosascenderent, visionem,si vera esset, satagens comprobare. Ad quem strepitum, et clangorem fugientes impius Sergius, ejusque sequaces, subsecuti sunt Principem Capuae, sperantes in dictam Civitatem confugium habituros. Ceperunt autem milites inter vulneratos, et sanos centum sexaginta duos, a quibus et visionem fore veram probavimus, et rei gestse scivimus veritatem. Reversus sum Deo volente vigesimo nono Julii mensis Squillacium, posi habitam Capuae Civitatem ; ubi fui per quindenam continuam infirmatus. Venit vero ad me jam dictus Venerabilis Pater Bruno cum quatuor de Fratribus suis, qui me sanctis devotisque colloquiis consolati sunt ; cui Reverendo viro, et visionem retuli, et humiles egi gratias, quod de me etiam absente curam in suis orationibus habuisset. Qui se humilians asseruit, non ipsum fore, quem credidi ; sed Dei Angelum, qui stat pro Principibus tempore belli.

Rogavi quoque ipsum humiliter, ut propter Dei amorem in terra mea Squillacii sumere dignaretur largos redditus, quot donabam, renuens ipse recipere, dicebat, quod ad hoc domum sui patris, meamque dimiserat, ut a mundi rébus extraneus deserviret Deo suo. Hic fuerat in tota domo mea quasi primus, et magnus. Tandem vix cum eo impetrare potui, ut gratis acquiesceret sumere modicum munus meum. Donavi autem eidem Patri Brunoni, ejusque successoribus ad habendum in

perpetuum absque temporal! servitio Monaslerium S. Jacobi de Montauro cuni Castro, quod est subtus dictum Monasterium antiquitus constructum. Et castrum ligneum, situm in cacumine montis versus mare, qui mens per directum fabricati castri descendit, quod castrum, Belvidere, a loci incolis nuncupatur. Et Casale S. Marise, quod est ad ripam dicti montis inter orientera, et meridiem. Domum etiam meam cum vinea, quas Buttarium dicitur, cum Buttis, qrne de eadem Domo sunt, qu^ fuerunt Roberti Guiscardi fratris mei, et dédit mihi Rogerius Dux carissimus Neposmeus. Casalia Mentabri, et Oliviani, et Gasparinae, ubi antiquitus Casale fuerat cum omnibus pertinentes eorum, sicuti hic divisa apparebunt. Videlicet a terra Coxari, qux est prope crucem Curiati, et descendit inde ad très fontes, et sicut descendit Vallonus super Carchisa. Et inde ascendit ad magnum terminum, et descendit ad sanctum Nicolaum de Arpedoni, ubi est petra cruciata, et vadit ad Aream Condo prope Marosazolim, et ferit ad montem Gallonem, et descendit inde et vadit ad Tribunam S. Gregorii, qui est supra Puzum, et inde vadit ad divisam' Pentedattuli, et vadit divisa eamdem inculcando culturam' usque ad mare, et extenditur in mare mille quingentis passibus.

Item sicut primum assumptum est ab eadem terra Coxari, quœ est prope crucem Curiati, et venit via usque ad Crucem, quœ est subtus Sanctum Heliam, descendit inde et ferit ad antiquum, et inde descendit, et vadit ad divisam Grossam, usque ad Sanctum Julianum, et inde ferit ad locum, ubi sunt duo mori prope fontem,qui est supra SanctamMariam,et vadit via magna usque subtus Casale Oliviani totum illud Casale claudendo, et inde descendit vallatim per mediam vineam, quae fuit Licasti, et inde ascendit ad magnum ter-

minum , et ferit ad ^Buchissa, ubi fuit quidam terminus, et vadit ad fontem, qui est prope monticellum, et inde ad .domum Dochali, et vadit ad locum, ubi fuit domus Chelesu subtus Sanctam Veneram, et vadit per siccum vallonem usque ad mare , et intrat in mare mille quingentis passibus. Omnia enim qusecuraque infra lios termines tam vaxallos, qui in dictis Casalibus habitant nunc, quam qui habitaturi sunt, prseter si personali servitio alicui Baronum meorum aliquis teneatur , tui juris, tuorumque fratrum tibi succedentium , Pater Bruno, esse concedo. Concedo etiam ut recomendatos habeas tu, et successores tui tam de Comitatu meo Calabriœ , et Siciliae , quam extra undecumque sint, excepta causa superius nominata. Habitationes Casalium, tibi, successoribusque tuis, quandocumque volueritis, commutare licebit, et etiam ipsum Monasterium S. Jacobi, quod donavi, et omnia in eadem, et de eadem terra facere^ quse ego facere potui cum licebat. Nemini infra bas divisas licebit aliquid suum proprium dicere, vel habere, cum omnibus , qui inibi possessiones habebant , voluntarium excambium dederim satis gratum : cui terras, cui denarios, quibusdam vero, quia villani erant, perpetuam libertatem.

Praeter tenimentum tantum , quod est matris Ecclesias Militensinm, et est juxta Gasparinam, multas in has divisas terrae sunt, quœ ad te Pater Bruno spectant, et successores tuos, quos cum Arsafia dedi majori Ecclesiee vestr^e tempore dedicationis ipsius. Nullus infra has divisas aviare, venari, aut in mari piscari audeat sine dictorum Fratrum consensu , et de his omnibus dicti Fratres habeant jura sua, pascua sumere, sive glandes, ligna incidere^ aquas divertere, forestas habere, vel prata, nec quicquam omnino in his terris

contrafacere, vel venire occasione alicujus consuetudinis, praetextu Nobilis, vel Baronis, aut ab eis, sive vaxallis, et villanis eorum, tam eorum, qui sunt, quam quos habituri sunt, aut recomendatis aliquid exigere servitii temporalis ; nec eosdem vaxallos, vel villanos cogère, ut communitates habeant aliquas cum terra Squillacii, aut Seberati, vel Casalium eorumdem ; sed in solida libertate, et ipsorum fratrum usus, et dominium perserventur ad perpétues habituros, et in mari juxta termines, quos taxavi, jus omne habebunt, quod ego habui temporibus retroactis. Ad petitionem fratris Lanuini hic jussi apponi termines Casalis Arunghi , et teniœenti sui, quod ab antique pertinet ad Arsafiam, et haec divisa : A flumine Griteo ex superiori parte Molendini Prienersi sicut ascendit Serra usque ad locum, quae dicitur Erica, ubi est vinea Spano, et vadit ex transverse ad divisam Esditu, et descendit ad flumen Arunghi , et sic ascendit illud flumen Casalis, et ferit ad locum, qui dicitur Plaça supra Plantanum Coxari, et transit ad Aquam frigidam, quas est in divisis Selima, et ascendit ad divisam Grigiatuti, et ascendit ad locum, qui dicitur Conesmata, et descendit ad fentem, qui dicitur Calcen, et vadit via usque ad locum, qui dicitur Plam supra Plantanum Coxari, et transit ad Aquam frigidam, quas in divisis Axoline, et Culturae Montauri, et transit ad locum, qui dicitur Clima, et ferit ad locum, qui dicitur Oxisi, et vadit ex transverso ad culturam, quas dicitur Decaria, quam claudit, et vadit, inde et ferit ad culturam queque Locothetae, et transit ad Castanetum, quod dicitur Tamasche, et ferit sursum ad magnum terminum, qui est super pétris, et descendit ad locum, qui dicitur Caturati, et ad locum, qui dicitur Terrata, et descendit vallenem, et ferit ad flumen Grisu, et descen-

dit flumeiT. usque supra Molendinum Prionersi^ unde incœptum est.

Dedi etiameidem Patri Brunoni, et successoribus suis Viridariutn S. Nicolai, quod proprium tenebam in manu mea. Dedi etiam eidem hagreditatem Cologeri villani mei, qui mortuus fuerat sine linea et filiis. Et vaxallos, et villanos in eodem Casali commorantes, et in eadem libertate, et usu tranquille quo sunt et alla loca superius condonata et per meam voluntatem liberata ab omni jugo servili tam ad dictos fratres, quam ad vaxallos, recomendatos, et villanos, omnique libertate gaudebunt in isto loco, qui Arunghum dicitur, et omnibus locis, qui conjungi valeant, his divisis, quas Deo volente habituri sunt, seu villanos, a Dominis, et fidelibus Christianis, qua in locis scriptis superius gaudere ipsos providi. Dono tibi quoque Patri Brunoni, et successoribus tuis in perpetuum meum molendinum, et fullonem, quse sunt subtus Squillacium juxta fontem, qui dicitur de Alexi, sub omni libertate, et immunitate, ut nemini tenearaini pro eodem ; nec mihi, aut successoribus meis, ab ipsa mea fluminaria possint totam aquam assumere, et positionem aquaeductus molendini, et fullonis in ipsa terra mea si volueritis in melius commutare absque contradictione aliqua hominis alicujus, et mea vel successorum meorum, et de aquis, quas in terra mea sunt, omne beneficium faciatis ad vestrse arbitrium voluntatis.

Dono etiam tibi Patri Brunoni, et successoribus tuis in servos perpetuos, et villanos centum duodecim lineas servorum, et villanorum, eorumque filios in perpetuum, ubicumque sint, et morentur cum omnibus bonis eorum, quos ad tui, tuorumque successorum obsequia reservavi ; qui inventi sunt apud obsidionem Capuas in proditionis consortio Sergii pestilentis. Hos morti ob-

noxios in reversione Squillacium servaveram diversis mortibus puniendos, sed tuis postulationibus liberatos, filiosque eorum tibi, et successoribus tuis oblige, et filios eorum in asternum servos perpétues, et villanos ad B. Mariœ, et Protomartyris Stepliani personalem, et perpetuam servitutem insuper concedo ad petitioneni tuam frater Lanuine, quod animalia vestra, vestrorumque vaxaliorum, recomandatorum,' et villanorum per tenimenta terrarum, et locoruni circa stadia centum libère pasci possunt, et per omnia mea nemora glandes habere. Hoc privilegium scriptum est secundo Augusti, anno ab Incarnatione Domini millesimo nonagesimo nono, Indictione septima,per manus Fulconis Cappellani mei apud Squillacium in. Cappella S. Matthœi, présente, et confirmante Venerabili, et Sanctissimo Pâtre Joanne Squil-lacensis Sedis Episcopo, résidente ibi juxta fores Ecclesiae, et concédante Adelayde conjuge mea, residentibus quoque mecum etiam testibus hujus donationis, Rodulpho Comité de Loretello nepote meo, Guillelmo de Altavilla,Odone Bono Marchisio,Roberio de Luciano, Bonello, Malgerio filio meo, Masduytho, Berengerio, Niello de Ferlit, Ricardo de Treveris, Rodulpho Painevin, Huberto de Selona, Raymundo de Chincamp, Roberto de Cuculo, Ermenfredo Cappellano de S. Matthaeo, Roberto de Layna, Stratigoto villag, Basilio protospatario, Theodoro Manchino.

Nullus contra hanc voluntariam donationem meam, et desideratam présumât in aliquo minimo, vel magno aliquid facere, vel dicere. Siquidem si fuerit Rusticus, vel Burgensis,,Curi£emeae, si quid ipse habuerit, habitura credat de rébus mobilibus,et nihilominus ipsis fratribus decem auri libtas persolvat, et eorum fratrum damna si quœ perpessi fuerint, et de illorum maleficum bonis reficientur, si accusatus fuerit, et convictus. Quod

si miles, aut Baro ducentas auri libras persolvat successorum meorum Curiae, sive meae. Quod si in tantum non habuerit, ejus mobilia omnia mea erunt. Et eisdem fratribus nisi satisfecerit condigne quinquaginta libras auri persolvat. Nec mihi aut successoribus meis de omnibus, quas per me data sunt liceat in antea aliquid innovare, facere, vel contradicere in aliquo parvo, vel magno. Quod si ego (quod absit), vel successores mei contrarium fecerimus in aliquo magno, vel parvo in omnibus supra scriptis, iram sempiterni Dei, et Beat£e Mariae, et Beati Protomartyris Stephani incurramus. Et idem Pater Joannes Episcopus, ad petitionem meam contra taies in majori ejus Ecclesia, omni praesente populo, et ipsis, qui suprascripti sunt, testibus anathema gravissimum promulgavit, conservantibus autem communionem Sanctorum, meritum bonum a Deo Pâtre nostro, et Domino Jesu Christo. Amen. Amen. Amen.

Rogerius Cornes Adelays Comitissa..:.. Guillelmus

de Altavilla Rodulphus Cornes de Lorotello

Odo Bonus Marchisius Josbertus de Luciaco

Rodulphus Painevin. Niellus de Ferlit Malge-

rius filius Comitis Rogerii Ricardus de Treveris....

Ego Fulco Domini Comitis Rogerii Cappellanus de mandato ejus scripsi, et me subscripsi.

COMES ROGERIUS LIBERATOS PRODITORES BRUNONI AC SUCCESSORIBUS EJUS SERVOS ET VILLANOS ASSIGNAT,

j^C sunt nomiiia, et linese servorum centum duo- |decim, qui inventi sunt cum Sergio Proditore in obsidione Civitatis Capuse Kalendis Martii,Incarnationis Domini anno millesimo nonagesimo octavo, Indictione septima, quos ego Rogerius Calabriïe, et Sicilise per Dei voluntatem Cornes, pro miraculé quod Deus dignatus est visibiliter mihi ostendere orationibus Beati Brunoni ad salutem Fidelium Christianorum, qui mecum erant, et meam ; donavi eidem Patri Brunoni, ejusque successoribus, non solum ipsos, sed etiani filios filio-^ rum suorum usque in sempiiernum, in servos perpétues, et villanos, quos Proditores ex sententia interfici diversis generibus suppliciorum damnaveram. Sed ad peti-tionem dicti Patris Brunonis," tune eis mortem perniciosam peperci, et ad Ecclesiarum Beatce Mariae de Nemore, et Beati Promartyris Stephani obligavi perpétuas servitutes. Et inde fîeri feci Chirographum apud Squillacium cum donatione, quam feci de Monasterio S. Jacobi de Montauro, et tenimenti sui, sed eorum nomina et lineœ non habentur in eodem Chirographo ; ad petitionem autem fratris Lanuini Prioris Ecclesiae S. Stephani, in illo privilégie jussi poni in memoriam sempiternam, et hsec nomina dictorum servorum, et

lineae (Seqiiuntiir nomiiia.)

Hae sunt centum duodecim linese servorum, et villanorum, quos dedi Patri Brunoni, et successoribus suis cum omnibus bonis eorum ubicumquesint in perpetu-

um, et habitent ubicumque. Et hi fuerunt quasi omnes de tenimentis Squillacii, et Suberati. Hoc privilegium scriptum est quarto Junii mensis, in Cappella Sancti Martini, quae sita est in medio Civitatis Mileti, infirmo existente Domino meo Comité, per manus mei Ruberti de Parisiis Scribœ, et recitatum in Caméra, ubi idem Dominus meus Cornes infirmus jacebat. Prœsente Domina nostra Adelayde Comitissa, et concedente Malgerio Domini Comitis Filio. Prassentibus Petro de Moritonio, Roberto de Layna, Toraldo Carbonello, Raynaldo de Clympeam, Uberto de Solana, Incarnationis Domini nostri Jesu Christi anno millesimo centesimo secundo. Indictione nona. Amen.

EPISTOLA s. BRUNONIS, QUAM EX EREMO CALABRI^

AD FRATRES SUOS CARTUSI^ EREMUM INCOLENTES

MISIT Vm SEPTEMBRIS MXCIX.

RATRIBUSsuis unice dilectis in Christo Frater I Bruno salutem in Domino. Cognito rationabilis, et vere laudandae disciplina vestras inflexibili rigore ex crebra, ac dulci relatione Beatissimi Fratris nostri Landuini; necnon audito sancto amore vestro, et incessanti studio erga ea, quag integritatis, et honestatis sunt, exultât spiritus meus in Domino. Recte exulto, et feror in laudem, etgratiarum actiones Domino, et tamen amaresuspiro. Exulto quidem, ut justum est pro incremento frugum, virtutum vestrarum ; me autem doleo, et erubesco inertem, et socordem jacere in sorde peccatorum meorum. Gaudete ergo,Fratres mei carissimi,pro sorte

beatitudinis vestrae, et pro larga manu gratias Dei in ■ vos. Gaudete quia quietam et tutam stationem portus secretioris obtinuistis, ad quem cum multi quoque nonnullo conatu contendant, non perveniunt tamen, multi vero postquam potiti fuere, exclusî sunt, quoniam nulli eorum' desuper concessum est. Ideo Fratres mei certum, et probatum sit vobis, quod quicunque hoc optabili usus est bono , si quocunque modo id amiserit usque in finem dolebit, si quis respectas, vel cura salutis aninicE suce sibi fuerit. De vobis dilectissimis Fratribus meis laicis dico. Magnificat anima mea Dominum, quia magnificentiam misericordise suse super vos intueor secundum imitationem Prioris vestri, et patris amantissimi, qui multum gloriatur pro vobis, et gaudet. Gaudeamus, et nos quoniam cum scientice litterarum expertes sitis, potens Deus inscribit digito suo in cordibus vestris non solum amorem, sed et notitiani sanctae legis suae. Opère enim ostenditis quod amatis, quodve nostis. Nam cum obedientiam vestram cum omni cautela, et studio observatis, quœ est executio mandatorum Dei, et clavis, ac signaculum totius spiritualis disciplin£e, quœ nunquam est sine multa humilitate, et egregia patientia, quam semper comitatur castus amor Domini, et vera caritas, manifestum est vos sapienter légère ipsum fructum suavissimum et utilem Scripturœ divinae. Ergo Fratres mei permanete in eo ad quod pervenistis, et morbidum gregem quorumdam vanissimorum laicorum, ut pestem, vitate, qui chartulas suas circumferunt mussitantes, quœ non intelligunt, nec amant ; quibus verbis, et factis contradicunt, qui otiosi, et girovagi quotquot bonis, et religiosis detrahunt, et se in hoc laudabiles putant, si laudandos infamaverint, quibus obedientia et omnis disciplina odio est. Fratrem vero Landuinum nobis-

cum detinere volui propter graves et crebras infirmitates nostras, sed quia sibi nihil sanum, nihil jucundum, ' nihil vitale et utile esse sine vobis reputat, non acquievit, protestans mihi in lacrymarum fonte pro vobis émanante, et suspiriis multis, quanti apud eum sitis, et quam perfecta charitate vos diligat. Unde coactionem nullam facere volui, ne lœderem eum aut vos, quos charissimos pro merito virtutum vestrarum habeo. Quapropter fraternitatem vestram sedulo moneo, et submisse atque obnixe precor, ut charitatem quam corde gestatis, executione operis in ipsum utpote in Priorem et Patrem vestrum charissimum ostendatis, bénigne et provide subministrando quse sibi pro multimoda valetudine sua necessaria sunt. Quod si vobis in hoc humanitatis officio non consenserit, malens periclitari de sainte et vita, quam aliquid de disciplinse corporalis rigore omîttere, quod prorsus improbandum est, forsitan erubescens, ut qui primus in religione est, in hac parte posterior inveniatur, metuens ne occasione sui, aliquis ex vobis remissior vel tepidior fiât, quod nullatenus formidandum puto ; ne hujus gratiae expertes sitis, nostram vicem in hoc tantum vestrae charitati concedimus, ut liceat vobis reverenter eum cogère ad ea qua? saluti suae commodastis. De me, Fratres, scitote quoniam mihi unicum post Deum est desiderium veniendi ad vos et videndi vos ; et quando potero opère adimplebo, Deo adjuvante. Valete.

Page 1