‹ Saint Bruno et l'ordre des chartreux [microform]Chapitre 330 sur 387 · PIE AC DEVOTE PARENTARUNT · texte numérisé non relu

PIE AC DEVOTE PARENTARUNT

TITULUS MAJORIS CARTUSI^.

jOS quoque Cartusise Fratres, piissimi Patris nostri IJBrunonis, viri valde charissimi, solatio miserabiliter prse omnibus destituti, quid pro ejus dilecta anima et sancta faciemus, définira nequimus. Vincunt enim mérita beneficiorum ejus erga nos^ quidquid possumus, et valemus. Itaque sicut pro unico Pâtre ac Domino nostro nunc, et sine fine orabimus, et qualiscumque missarum, casterique spiritalis exercitii consuetudo circa defunctos apud nos tenetur, pro illius anima omni tempore tanquam filii persolvemus.

TITULUS s. NICOLAI MELITENSIS ECCLESIiE.

Mors brève nomen habet, sed nomine dura sub ipso

Sors latet ; et sors, quae non brève jus habeat.

Calcat opes, et sceptra quatit, cathedrasque supinat,

Nemoque novit ubi, quando, vei unde venit.

Sensus, honor, meritum, species, vis, res, genus, aetas,

Omnia vanescunt mortis in articulo.

Hsec cum cuncta forent tibi Bruno pridie nonas

Octobris ; tamen es mortuus ipse modo.

Magne Pater, qui cuncta potes, cui competit uni

Interiora viri cernere funditus, et Parcere peccatis, dare post obitum medicinam :

Parce viro tanio, sisque medela sibi.

TITULUS S. MARIiE TROPEIENSIS ECCLESIiE.

Unde Deo gratus fuit Bruno, inde beatus,

Quem si laudarem non hune pro laude bearem.

Reddo Deo grates, quod habebat tôt bonitates ;

Quot possunt dici lingua sapientis amici :

Inde cutis colli, teritur prœ pondère rolli,

Rolligeri collum nequit ultra tollere rollum,

Quo tôt cum tantis scribuntur, et aula tonantis.

Et sol cum luna, stellarum cursus et una,

Lux, polus, aer, humus, mare, tartara sulphure, fumus,

Lividus, obscœnus, fœtensque, putredrine plenus :

Quse plaga Plutonis procul est a sorte Brunonis.

Ampla fuit Charta, nunc parva videtur, et arcta :

Qua sors, qua fa^-um, qua scribitur omne creatum,

Atque Creatoris, sine tempore tempus honoris :

Cujus in hac vita vitse fuit hic eremita ;

Quam plus, et mitis, simplex, sine agmine litis

Dicere si nossem, non est quo scribere possem.

Intus, et a tergo jam pellis scribitur, ergo

Ultra quid dicam ? jam nescio dicere quicquam.

Sed tamen, ut crescat benedictio : dico, quiescai;

Paci, dico, datus, cum sit super astra locatus :

Si tamen in fossa fiât caro pulvis, et ossa.

Non obiit, vivit, patriam redeundo petivit.

Vivere quae Bruno vivit, possimus in uno.

TITULUS S. PETRI NEOCASTRENSIS.

Hac vixit vita dum felix hic Eremita Dictus Bruno bonus, noster per cuncta patronus; Quo vixit pago : vivens permansit imago Veree justitice, doctrinae, philosophiae; Exemplum cunctis qui dans ratione potitis, Struxit structuram, quam novit non ruituram.

iEtheream sedem, per saecula cuncta manentem. In summis cœlis, ubi gaudet Bruno fidelis.

Cujus mirantes vitam, mores imitantes :

Omnes oremus prece qualicumque valemus:

Hic, ut tam dignus, tam verax, tamque benignus, Pro nobis toto fundens oracula voto, Quo gaudet lastus cœlesti culmine fretus, Nos congaudere faciat, secumque manere.

EX DIICATU HETRURI^, ARCHIEPISCOPATU FLORENTINO, ET EPISCOPATU BURGENSI.

Page 1