‹ Saint Bruno et l'ordre des chartreux [microform]Chapitre 351 sur 387 · ITEM, WILLHELMUS AD EUMDEM · texte numérisé non relu

ITEM, WILLHELMUS AD EUMDEM

Carmina si possent tanto prodesse patrono,

Jam prodesset ei musa canora mei.

Carmina cantasset titulo fruitura perenni,

Mille modis tanto^ psalleret illa viro.

Psalleret illa viro studiosa mente, manuque,

Linguaque nagnificum, magnificaret eum.

Sed quia defuncto nil prosunt carmina laudis

Virtus summa Dei propitietur ei.

Torruerat phaebus bis sex, octoque diebus

Libram, cum vita discessit hic Eremita.

EX EPISCOPATU YPRENSI.

TITULUS SANCT^ MARI^ FARMOCELLENSIS ECCLESI^.

Frustra conquerimur, justus si morte sopitur,

Omnibus una via proveniens varia.

Tristia damnatis, dat gaudia plena beatis,

Ergo beatus erit, qui bene transierit.

Félix hic Bruno, cui consonat ore sub uno

Laus modulata piis, comptaque tôt studiis.

Nosque precamur ei lumen lucere diei.

Qui non temporibus concidit, aut vicibus.

Vos quoque pro nostris oretis commemoratis.

Sic sic concludo breviter celeberrime Bruno, Cui famulabaris Christo, sine fine fruaris.

TITULUS SANCT^ MARI^ MECINENSIS ECCLESI^E.

Gommemorande Pater Bruno, Christi pia Mater Dignetur natum, pro nobis in cruce passum Poscere, cœlestis donet tibi prsemia regni, Quo tecum Fratres nostri sint, atque sorores.

TITULUS S. PETRI ISLENSIS ECCLESIiE.

Vera fides Christi laxat peccamina mundi, Cujus facta caro ligno crucis hostia Patri.

Quod, qui corde bono credens votis imitatur,

— Doy — ■

Ipsius vitae consortia Iseta meretur ; Cujus Bruno Pater concivîs, ut efficiatur, Judicis ad thronum devotio digna feratur.

Prosit defunctis oratio mutua nostris.

TITULUS S. MARLE NONIANDI.

Egregius Bruno non est laudandus in uno, Qui docuit Clerum, Pater extitit et Monachorum ; Atque Deo charus per claros splenduit actus.

Omnibus hic nobis sit semper commemorandus ; Ipsius ut flatum capiat Deus immaculatum.

Missis, et psalmis societur civibus alrais.

igbis

INDULTUM CARTUSIENSIBUS DATUM

Page 1