DI
regularium locorum omnium statu prospère et salubriter dirigendo continua reddimur attentione solliciti : unde aliqua ex eisdem monasteriis et locis, ut in eis gratior Deo vigeatobservantia, crescat divinus cultus, et fidelium augeatur devotio, novis nonnunquam committimus gubernanda rectoribus, per quorum solertiee studium et providam diligentiam monasteria et loca ipsa, et jam alias votivis in spiritualibus et temporalibus proficiant incrementis.
Sane monasterio Sancti Stephani de Bosco Cisterciensis ordinis Squillacensis diœcesis, quod dilectus filius noster Aloysius Sanctse Mariœ in Cosmedin diaconus Cardinalis ex concessione et dispensatione apostolica in commendam nuper obtinebat (commenda hujus modi ex eo quod idem Aloysius Cardinalis illi hodie in manibus nostris sponte et libère cessit, nosque cessionem ipsam duximus admittendam, cessante), adhuc eo, quo, dum eidem Aloysio Cardinali commendatum fuit, vacabat, modo vacante; nos vero, ultimum dicti monasterii vacationis modum, etiam si ex illo quasvis generalis reservatio et in corpore juris clausa resultet, preesentibus pro expressis babentes ad provisionem super ipsius monasterii regimine celerem et felicem, ne monasterium ipsum longœ vacationis exponatur incommodis , paternis et sollicitis studiis intendentes , post deliberationem, quani desuper cum fratribus nostris habuimus diligentem, demum ad dilectos filios fratres Carthusiensis ordinis, in quibus regularis disciplinae observantia , vitae sanctimonia , et exemplares mores in dies tanquam novi palmites in agro Domini pullulare noscuntur, dereximus oculos mentis nostrse. Sperantes, quod si in monasterio praedicto, in cujus ecclesia corpus Sancti Brunonis dicti Carthusiensis ordinis institutoris dicitur esse reconditum, et quod, ut ab
aliquibus asseritur, olim ejusdem Carthusiensis ordinis dorrrns fuit, dignitas abbatialis et Cisterciensis ordo perpetuo supprimerentur et extinguerentur , et ordo Carthusiensis hujus modi institueretur et plantaretur : et de caetero nionasterium ipsum domus sub eadem invocatione sancii Stephani nuncuparetur, et dicti Carthusiensis ordinis fratribus, per eos juxta ipsorum ritus et mores, ac regularia instituta, prout alise ejusdem Carthusiensis ordinis domus reguntur et gubernantur, regendum et gubernandum perpetuo concederetur, ex hoc gratia Deo et accepta in dicto monasterio introduceretur bene beateque vivendi norma, augeretur divinus cultus, aliasque ejusdem monasterii statui in spiritualibus et temporalibus cum circumvicinorum fidelium spirituali consolatione féliciter consuleretur.
Quibus omnibus débita meditatione pensatis, de dilectorum fratrum consilio, auctoritate apostolica, tenore prassentium in eodem monasterio quovis modo, et ex cujuscumque persona vacet, eiiamsi ejus provisio ex quavis causa ad sedem apostolicam specialiter vel generaliter pertineat, dignitatem abbatialem et Cisterciensem ordinem, hujus modi perpetuo supprimimus et extinguimus, et dictum Carthusiensem ordinem ita quod de cœtero non monasterium, sed domus ejusdem Sancti Stephani sit et denominetur, instituimus ; illudque cum omnibus et singulis ejus mobilibus, et immobilibus bonis, juribus et pertinentiis suis, dictis fratribus per unum priorem et fratres in decenti numéro juxta eorum ritus et mores, ac instituta regularia preedicta , et prout alice dicti Carthusiensis ordinis domus reguntur et gubernantur, regendum et gubernandum perpetuo concedimus. Itaque liceat dilectis filiis modernis dicti Carthusiensis ordinis visitatoribus in provincia remotioris Lombardiœ juxta morem ejus-
dem Carthusiensis ordinis, infra cujus provinciae limites dicta domus Sancti Stephani consistit , Carthusiensis ordinis et illius fratram hujus modi nomine corporalem domus Sancti Stephani bonorum ac jurium et pertinentiarum prœdictarum possessionem per se vel per alium seu alios propria auctoritate libereapprehendere, et, sicut prtemittitur, regendam et gubernandam perpeiuo retinere, illiusque fructus, redditus et proventus in fratrum et domus eorum usus utilitatemque convertere, disecesani loci et cujusvis alterius licentia super hoc minime requisita.
Ac priori et fratribus in ipsa domo Sancti Stephani pro tempore degentibus, quod ipsi et dicta domus omnibus et singulis privilegiis, gratiis, immunitatibus, indulgentiis, exemptionibus, prœeminentiis, favoribus, et indultis spirituaJibus et temporalibus, quibus alise dicti Carthusiensis ordinis domus, aut priores et fratres in illis pro tempore degentes generaliter utuntur, potiuntur, et gaudent, ac uti, potiri et gaudere poterunt quomodo libet in futurum, uti, potiri, et gaudere libère et licite possint , de simili consilio auctoritate prsefata indulgemus, non obstantibus constitutionibus et ordinaiionibus apostolicis, ac dietorum ordinUm Juramento, confirmatione apostolica, vel ' quavis firmitate alia roboratis, statutis et consuetudinibus, cceterisque contrariis quibuscumque. N.os enim ex nunc irritum decernimus, et inane, si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari. Nulli ergo omnimo hominum liceat hanc paginam nostrîe suppressionis, extinctionis, concessionis et decreti infringere, vel ei ausu teméï^rio contraire. Si quis autem hoc attentare prœsumpserit, indignationem Dei omnipotentis et beatorum Pétri et Pauli apostolorum ejus, se noverit incursurum. Datum RomDs apud San-
ctum Petrum anno incarnationis Dominicse millesimo quingentesimo tertio decipio, decimo septimo calendas januarii, pontificatusnostri anno primo.
ATTESTATIO RECOGNITIONIS SACRARtJM RELIQUIARUM
S. BRUNONIS
A VJCARIO GENERALI ECCLESI^ SQUILLACENSIS EXPEDITA'.
iUONIAM propter humani generis fragilitatem jmulta in hocsceculo sub oblivionis involucro, tanquamsub densissimis tenebris inundant: memoria enim hominum labilis est, et caduca ; et, ut ait Ecclesiastes : Non est priorum memoria, et quas apud eum sequuntur. Multa vero propter diversa hominum ingénia, et variam referentium assertionem, res non de visu, sed de aliorum relatione narrantium,plerumque diversimode, tumultuarieque nunciatur. Plurima etiam ob invidorum atque calumniantium malignitatem, et livorem malignitatis, semper veritati detrahentium, sub falsis rumoribus pertinaciter disseminantur in vulgo. Idcirco nos Abbas Joannes Ruffus Cantor, et Generalis Vicarius in spiritualibus, et temporalibus Reverendissimi, et Illustrissimi D. Vincentii Galeotœ de Neapoli Episcopi Squillacensis, et Caputaquensis, una cum RR. PP. D. Matthaeo de Vigis de Asten, D. Jacobo Aragonensi, et D. Petro de Riccardis de Acerris Prioribus Domorum Bononias Neapolis, et Clarimontis sacri Ordinis Cartusiensis , necnon et Visitatoribus , ac Commissariis pro hac re a CapituloGenerali prasfati Ordinis Cartusiensis in bas partes missis, necnon et D. Constan- 1 Cf. t. I. p. i66.
tio de Rigetis Bononiensi Rectore hujus Domus S. Stephani de Bosco nullius Diœcesis Provincite Reginen : ad tollendam omnem ambiguitatem, si qua forte hactenus in mentibus nonnullorum Fidelium de sacro corpore, et Sanctis Reliquiis B. P. Brunonis Coloniensis in Ecclesia dict^ Domus S. Stephani tumulati falso insederit : ad perpetuam rei memoriam, et prœsenti, et futuro, in Deo optimo, maximo, Pâtre, Filio, et Spiritu Sancto, Populo Christiano testatum reliquimus, qualiter hodie, quas fuit in celebritate omnium Sanctorum prima mensis Novembris III. Indictionis anno a salutifera Christi Incarnatione i5i4, in Ecclesia dictse Domus S. Stephani de Bosco Ordinis Cartusiensis, nostris propriis manibus deposuimus sacras Reliquias prasdicti S. Patris Brunonis ejusdem Ordinis Cartusiensis primi Institutoris, atque Domus préedictce S.Stephani Fundatoris. Et ut veritas clarius elucescat per présentes testamur, qualiter de prœdictis sacris Reliquiis ossa a nobis reposita fuerunt num. 52. in sancta Sanctorum in dextrum cornu ascendendo post Aitare majus, sub Altari dedicato eidem S. P. Brunoni : reposuimus autem illa in arca marmorea, circumsepta quadam arca lignea, crata ferrea circumquaque ligata. Caput vero prœdicti P. Brunonis inter praedictas Reliquias repertum ad majorem populorum devotionem excitandam, et augendam, in eadem Ecclesia S. Stephani decenti loco reservatum est, exornandum pro more, et consuetudine, et honore totius Cartusiensis Religionis. In qua quidem Sanctarum Reliquiarum depositione ingens longinquorum aiiiguorumque populorum utriusque sexus multitudo devotissime interfuit. De quibus prœfatis sacris Reliquiis, cum propter multorum Praedecessorum Catholicorum fide dignorum assertionem et propter ea quae de ipsis reliquiis
antiquissime scripta reperiuntur, tum vero propterconstantissimam omnium aetatum de ipsis Reliquiis formam a migratione prœdicti B. P. Brunonis, usque ia hodiernum diem per ora hominum, seriatim, sucessive, et gradatim inviolabiliter duraiitem, nemini dubium esse débet, cum dîcti B. P. Brunonis verum corpus, verœque, et indubitatje Reliquiœ sint, prout sunt, quas nos pro talibus ullo dubio, veris, in pn^sdictis locis reposuimus recondidimusque, obsecrantes Deum optimum maximum, ut meritis, et intercessione B. Marias semper Virginis, et dicti B. Patris Brunonis, omniumque Sanctorum , cuncto populo Cliristiano pacem, et concordiam, nobis salutem, et gratiam, Defunctis requiem teternam donare dignetur. In quorum tesiimonium lias pressentes fieri fecimus manu Syri Antonini Fasani publici Apostolica auctoritate Notarii, et etiam Cathedralis Eccles. Squillacen. Canonici, et Protonotariî, subscriptione nostra, ac sigillorum nostrorum impressione muniri. Eadem Jiora cum prœfatis reliquiis reperimus ossa B. Lanuini consocii B. P. Brunonis, qu£E omnia simul reposuimus : partem vero capitis dicti B. Lanuini reposuimus cum capite dicti B. P. Brunonis, similiter exornandam, ut supra. Sub die mense Indictione et anno quibus supra. Ego qui supra Abbas Joannes Ruffus Cantor, et Vicarius omnia supradicta confirmo, et fateor vera esse, propterea ad fidem manu propria me subscripsi, ac meo solito sigillo roboravi. Ego Frater Matthœus Cartusise Bononife Prior, qui supra, affirmo omnia suprascripta vera esse -, in quorum fidem liic me subscripsi manu propria, et sigillo munivi solito. Ego Frater Jacobus Cartusias Neapolis Prior, qui supra, confirmo omnia suprascripta esse vera, in quorum fidem hic me subscripsi manu propria, et sigillum apposui. Ego Frater Petrus
de Acerris Prior Cartusiœ Clarimontis, qui supra, affirme omnia suprascripta vera esse, in quorum fidem hic me subscripsi manu propria, et sigillo solito munivi. Ego qui supra, Frater Constantius Bononiensis Rector Cartusise S. Stephani suprascripti, omnia suprascripta confirmo esse vera, in quorum fidem hic me propria manu subscripsi , ac sigillo nostro consueto roboravi Jesu impresso. Ego Frater Vincentius de Senisio Sacrista, omnia suprascripta confirmo esse vera, et mea propria manu subscripsi. Ego Frater Joannes de Stephanis Valentianus, Monachus Cartusice S. Jacobi de Capreis professus, assero omnia suprascripta esse vera, ideo manu propria me subscripsi. Ego Frater Philippus Verulanus omnia suprascripta confirmo vera esse, et mea propria manu subscripsi. Ego Frater Michael Pratz alias Rovirola Barchinonensis Monachus Professus Cartusiîe Neapolis affirmo, ut supra, omnia manu propria. Ego Adamus Salerno de Terra S. Catharinae, Regia auctoritate Notarius publicus per totum Regnum SiciliîB citra farum, fateor, prœdicta supra contenta esse vera,ac interfui prîedictœ numerationi, et omnibus pra;dictis.Etad fidem et rectitudinem mea propria manu subscripsi, meumque solitum signum consuetum apposui.