LEO P. P. XIII
Dilecte fili, salutem et Apostolicam benedictionem.
Grata habemus volumina, quse, una cum litteris, nuper ad nos perferenda curasti.
De Thoma Aquinate nihil fere optabilius est quam ut eius cognitio atque amor prœsertim in iuvenum animis augeatur, qua ex re expectari non sine caussa potest fructus duplex, nimirum incitamenta virtutum et quoddam quasi invitamentum ad doctrinam eius penitus excolendam.
Nec minus opportunes confidimus fore tuos devita Gatharina) Senensis et Pii V commentarios. Facile enimprofutura sunt innocentissimeeVirginisexempla puellis, quarum commode nominatim perscriptus liber est; similique ratione sanctissimi Pontificis memoria non parum valere potest adcultum Virginis Deiparse confirmandum, idque praisertim Rosarii Marialis ope, cuius precationis genus pluries vehementerque, ut nosti, datis in eam rem litteris, Nosmetipsi commendavimus.
Itaque largiatur tibi Deus ut valde frugiferi sint labores isti tui; intereaque caelestium munerum auspicem, paterhaeque benevolentiae Nostrae testem, Apostolicam benedictionem tibi, dilecte fili, peramanter impertimus.
Datum Romse apud S. Petrum, die xxviii Martii an. MDCCCLXxxxii, Pontificatus Nostri decimoquinto.