CAPUT X
Ideo praedico vobis, quicumque in vobis viduitatem propter recompensationem elegerint, non fraudabuntur munere claritatis Dei : Qui vero in sublimitate excelsiori permanscrint, virgines esse eligentes, centuplicatam in perpétua benedictione gloriam conseqiientur. Nam qui in virginitate singulari, virginitatem matris suae elegit, qui mortuus, et resurrexit primogenitus ex mortuis, magnîficentius secum qui taies esse elegerint, in benedictione et regno Patris exaltabit. Omnîs autem per Ecclesiam Deo regeneratus, incorruptionem fideî possideat, ne corrumpatur perfidia serpentis, quia Ecclesia sancta et virgo effecta est; quam Christus resurgens a mortis, sanguine suc sanctificavit, et per omnia immaculatam constituit.
DE SAINT MARTIAL. 3l3