‹ Sénèque et Saint PaulChapitre 55 sur 79 · EPISTOLA IL · texte numérisé non relu

EPISTOLA IL

PAULUS ANÏŒO SENECJÎ SALUTEM.

Litteras tuas hilaris accepi; ad quas rescribere statim potui, si praesentiam juvenis, quem ad te missurus eram, habuissem. Scis enim quando, et per quem, et quo tempore, et cui quid dari committique debeat. Rogo ergo ne putes te neglectum, dum personse qualitatem respicio; sed quod litteras meas bene et a vobis acceptas alicubi scribis, felicem me arbitror tanti viri judicio. Nec enim hoc diceres, censor, sophista, magister tanti principis omnium, nisi quia vere dicis. Opto te diu bene valere.

Page 1