‹ Sénèque et Saint PaulChapitre 58 sur 79 · EPISTOLA VIL · texte numérisé non relu

EPISTOLA VIL

ANÏUEUS SENECA PAULO ET THEOPHILO SALUTEM { .

Profiteor me bene acceplum lectione litterarum tuarum quas Galatis, Corinthiis et Achaeis misisti; et ita invicem vivamus ut eas cum amore divino exhibeamus. Spiritus enim sanctus, in te et supra te, excelsos et sublimes et satis venerabiles sensus exprimit. Vellem itaque, cum res eximias proferas, ut majestati earum cultus sermonis non desit.

Et ne quid tibi, frater, surripiam, aut conscientiae meae debeam, confiteor Augustum sensibus luis permotum : cui lecto virtutis in te exordio, ista vox fuit : mirari se, posse ut, qui non légitime sit imbutus, taliter sentiat. Gui ego respondi : solere Deos ore innocentium effari, haud eorum qui doctrina sua praevaricari quid possunt; dato ei exemplo Vatinii hominis rusticuli, cui viri duo comparuissent in agro Reatino, qui postea Pollux et Castor sunt nominati2. Satis instructus videtur. Vale.

* Tous les manuscrits ne portent pas Theophilo; quelques-uns donnent Timotheo, d'autres simplement Paulo.

2 Allusion à un fait rapporté par Valère Maxime (De dict. factis quœ memor., l, 8), et par Lactance (Div. inst., Il, 8), qui l'avaient emprunté à Gicéron (De nat. deor., u, 2).

Page 1