EPISTOLA VIII
PAUL us ANN-EO SENEC^ SALUTEM.
Licet non ignorem Caesarem nostrarum rerum admiratorem, si qiiando deficiet admirator esse, permiltes tamen le non laedi, sed admoneri. Puto enim le graviter fecisse, quod ei in notiliam perferre voluisli quod ritui et disciplinœ ejus sit contrarium. Cum enim ille Deos gentium colat, quid tibi visum sit, ut hoc scire eum velles, non video, nisi nimio amore meo facere te hoc exislimo. Rogo de fuluro, ne id agas. Cavendum enim ne, dum me diligis, offensam dominée facias*. Cujus quidem offensa nec oberit, si perseveraverit, neque, si non sit, proderit. Si est regina, non indignabilur; si mulier est, offendetur. Bene vale.