Quod sermones theologi fundati sunt in fabulis
184. Quod possibile vel impossibile simpliciter, id est, omnibus modis, est possibile vel impossibile secundum philosophiam. 146.
De dogmatibus Ecclesiae.
185. Quod Deus non est trinus et unus, quoniam trinitas non stat cum summa simplicitate. Ubi enim est pluralitas realis, ibi necessario est additio et compositio. Exemplum de acervo lapidum. 1.
186. Quod Deus non potest generare sibi similem. Quod enim generatur, ab aliquo habet principium, a quo dependet. Et, quod in Deo generare non esset signum perfectionis. 2.
187. Quod creatio non débet dici mutatio ad esse. — Error, si intelligatur de omni modo mutationis. 217.
188. Quod non est verum, quod aliquid fiât ex nihilo, neque factum sit in prima creatione. 185.
189. Quod creatio non est possibilis, quamvis contrarium tenendum sit secundum fidem. 184.
190. Quod, qui générât mundum secundum totum, ponit vacuum, quia locus necessario praecedit generatum in loco ; et tune ante mundi generationem fuisset locus sine locato quod est vacuum. 201.
191. Quod naturalis philosophus débet negare simpliciter mundi novitatem, quia innititur causis naturalibus, et rationibus naturalibus. Fidelis autem potest negare mundi aeternitatem, quia innititur causis supernaturalibus. 90.
192. Quod theologi dicentes quod coelum quandoque quiescit, arguunt ex falsa suppositione ; et, quod dicere, coelum esse, et non moveri, est dicere contradictoria. 100.
190 SIGER DE BRABANT — Ile PARTIE
193. Quod possibile est, quod fiât naturaliter universale diluvium ignis. 182.