Quod continentia non est essentialiter virtus
209. Quod castitas non est maius bonum, quam perfecta abstinentia. 181.
210. Quod perfecta abstinentia ab actu carnis corrumpit virtutem et •pcciem. 169.
211. Quod humilitas, prout quis non ostendat ea quae habet, sed vilipendit et humiliât se, non est virtus. — Error, si intelligatur : nec virtus, nec actus virtuosus. 171.
212. Quod paupcr bonis fortunae non potest bene agere in moralibut. 170.
De ultimis finibus.
213. Ouod finis terribilium est mors. — Error, si excludat infemi terrorem qui extremus est. 178.
214. Ouod Deus non potest dare perpetuitatem rei transmutabili et corruptibili. 25.
215. Quod non contingit corpus corruptum redire idem numéro, nec idem numéro resurget. 17.
216. Quod resurrectio futura non débet concedi a philosopho, quia impossibile est eam investigari per rationem. — Error, quia etiam philosophus débet captivare intellectum in obsequium Christi. 18.
217. Quod dicere Deum dare felicitatem uni, et non alii, est sine ratione et figmentum. 23.
218. Quod nihil potest sciri de intellectu post eius separationem. 120.