V, VI, VII
Avril-mai i?5i . Correspondance échangée entre Simon de Montfort et les barons gascons pendant le siège de Castil- Ion.
Sequentem litteram mandaverunt barones et ceteri in eadem littera contenti domino comiti Leycestrie, cum esset in obsidione Castellionis, per dominos Nicolaum de Molis et Droconem de Barentin.
[V] Meilhan, S9 AvriliSSf. Noverint universi quod nos, Guasto Dei gracia vicecomes Bearnie, et Amaneus de Lebreto *, pronobis etBeraardo deBovisvillavicecomite Vezalmensi*,Remundo vicecomite Fronciaci, et Willelmo Arnaldo de Tantalon", et Gailardo de Solerio presentibus; et [P.] vicecomite Castellionis, Helya Rudelli juniori, et Arnaldo de Blankeford, ac omnibus baronibus, militibus, nobilibus, civibus, ac burgen sibus Burdegalensibus ac Reghulensibus*, et universis amicicia nobis convinctis, de domino Simone comité Leycestrie conquerentibus, licet obtulerimus et parati fuerimus stare judicio vel dicto domini Nicholai de Molis et Droconis de Éarentin nunciomm domini régis Anglie ad hoc negocium ab ipso domino rege specialiter destinatorum, ac domini Geraldi Dei gracia archiepiscopi Burdegalensis', ac domini G[uillelmi] Dei gracia episcopi Aginensis , quia tamen id vos recipere recusastis, nihilominus proponimus coram vobis predictis N. et D. quod judicium et examen ipsius domini Simonis comitis ex justis, certis et manifestis causis ac maximis gravaminibus suo loco et tempore proponendis, offerentes vobis quod parati sumus pro honore domini régis predicti subire examen et recipere judicium curiarum burdegalensium, videlicet Vasatensis, sancti Severi, Aquensis', simul ac virorum locum domini régis tenentium in hac parte, ut vos simul cum