Corr, : pedites
Monteforti comité Leycestrie vestro custode Vasconie. Ex quo enim ipse fuit custos Vasconie, ^endidit de anno in annum ballivam tocius episcopatus Aquensis talibus personis qui {sic) numquam daxerunt nos per fora nostra approbata et semper usitata nec per consuetudines et libertates, nec de aliqua injuria nobis ab aliquibus iliata per iilos aliquid récupéravimusy non curans qui ipsi siut, nec cujusmodi conversacionis, set solum ut carius possit terram vendere. Isti vero taies ballivi talibus personis similiter ballivas yendunt qui, cum eas emerunt, non ducunt nos, ut dictum est, per fora et consuetudines et libertates nostras, set cogitant modis omnibus quibus nos possint occasionare, et a nobis quoquo modo pecuniam emungere et extorquere, spreto omni jure. Quando vero nuUampossunthabere occasionem nos vexandi, mandant nobis curias de die in diem, de loco in locum ; et ad tantum deventum est quod hiis et aliis injuriis ab ipsis nobis cotidie illatis, quod nullis nostris et terre negociis intendere possumus. Cum vero nos ipsos humiliter et suppliciter imploramus quod a talibus désistant et quod propter eorum defectum' terram domino régi non auferant, — multi enim iaborantes jam terram liberam domini régis reliquerunt et terras militum populantur, — illi respondent « quod eamus ad regem ; ipsi enim nos carius emerunt, et de nobis quod volimt facient citra suum terminum. »
ij. Preterea, cum nos non teneamur facere exercitum nisi semel in anno, et hoc secundum quod forum est etconsuetudo in terra, isti taies ballivi nobis mandant exercitum facere ter vel quater in anno, et ubi necesse non est, ut possint aliquo modo aliquid a nobis aliquid extorquere, vel ab euntibus ad exercitum illum, quos tantum facient in aliquo loco demorari quousque ab eis aliquid extorqueant, non expectantes eos nec per judîcium ducentes, contra fora et libertates et consuetudines antiquas approbatas et semper usitatas ; similiter a remanentibus, ut possint ab eis aliquid extorquere, petentes ab eis defallimentum exercitus, cum ipsi nichiî boni fecerint, non ducentes eos per rectum, nec expectantes ad judicium, set tantum ipsos de curia in curiam, de die in diem ipsos ducunt et vexant, quousque ab eis aliquid extorqueant. Sed hec omnia et multa alla, si vobis placere dignetur, poteritis scire a âdelibus vestris civibus Aquensibus ad vos missis.
iij. Preterea, cum nos non debeamus dare nisi unam alber*gatam semel in anno, ipsi extorquent a nobis duas ; et quot ballivi mutantes in anno, quilibet illorum per se deinceps petunt similiter proprias albergatas. Nos vero cum, ut dictum est, non debeamus dare nisi unam albergatam in anno, atta-
men nos damus duas, ex quo dedistis yestras litteras Maritime * et Marentino quod darent duas soluiu ; unde ad tantum deventum est quod, nisi super hoc consilium apponatur, totaiu terram derelinquere nos oportet. Inde est quod excellentiam vestre régie magestatis pariter et vestram bonam dominacionem nobissempermultum amabilem modis quibus possimus submissis genibus et effusis lacrimis humiliter imploramus quatinus super predictis illud consilium dignemini apponere quod vestre régie magestati videbitur apponendura, et quod nobis vestras litteras dare dignemini et terre vestre d'Escurans, quod de cetero [non] duas demus in anno albergatas sicut homines Maritime et Marentini faciunt. Quod autem predicta vera sint ut diximus, vestram regiam majestatom suppliciter imploramus quatinus a vestris fîdelibus probis hominibus Aquensibus ad vos missis dignemini petere super omnibus veritatem.
Rarissime domine noster bone Rex, milites de Horesc vestre régie majestati conqueruntur de ballivis vestris qui modo de novo, contra fora nostra antiqua et consuetudines et libertates a quo non extat memoria paciiice usitatas, nos vexant. Cum enim nos cum laboratoribus de Horresc tantum cum tribus servientibus peditibus exercitum faciamus, ipsi, contra istam libertatem et forum antiquum sic a nobis et antecessôribus nostris super (51c) usitatum et.obtentum, ipsi a nobis singulis petunt exercitum facere, et sic conantur nos a foris nostris et libertatibus eicere ; et quod ita ut dicimus sit verum tota communitas de Goosa tam clerici quam milites et laboratores testificati sunt, quod numquam viderunt nec dicere audierunt quod nos per affarium de Horesc nec antecessores nostri alium exercitum, nisi utpredictum est, fecerimus unquam. Inde est quod vestram regiam majestatem pariter et dominacionem laudabilem et nobis valde semper amabilem modis quibus possimus humiliter et suppliciter exoramus quatinus nobis vestras literas dare dignemini super dicta libertate nostra tam scita et manifesta, nec de cetero per ballivos taies nec per alios possimus vexari super hoc vel molestari.
Karissime domine noster bone rex, vestram regiam majestatem tota communitas de Goossa humiliter et suppliciter implorât submissis genibus et effusis lacrimis quatinus eis concedere per vestras patentes litteras dignemini, respectu Dei et pietatis, quod laboratores, quibus milicie jure hereditario succedunt, cum non possunt ipsas tenere vivas,
1. Saint- Geours de Maremme. Landes, canton de Saint- Vincent.
quod possint illas possidere cum aliis rectis que yobis reddunt; simili ter et milites quibus laboratorie .s. terre et casalia laboratoria, quibus talia jure hereditario succedunt, possi[n]t eis uti non vivis, cum consuetis rectis que vobis reddunt, et vocamus in wlgari nostro casalia non \iva et milicias non vivas in « lauces*, » ubi non habeantfocum vivura; et petitionem quam facimus, si vestre régie majestati placere dignetur, audire poteritis a dilectis et fidelibus vestris probis hominibu3 Âqueu^ibus ad vos missis, tantum, karissime do* mine, inde, respectu Dei et assuete benignitatis vestre intuitu, facientes quod milites non possint super hoc vexari ab aliquo nec inter se rixari ; quando et enim talia eveniunt militi, laboratores petunt ab eo, racione illius terre, quod det ad questam, et quando milicie succedunt laborantibus, ballivi petunt ab eis recta milicie quatinus ipsos teneant, ut dictum est, in lausas.
British Musetim. Additional Charters^ ^n '^ 11236.
Querimonia comtmitatis Baionensis.
In nomine Patris, etc. Nos Johannes Dardir, et Petrus W. de Latesterd cives et nuncii comunitatis Baionensis, ad mandatum domini Régis Anglie juravimus quod super statum Wasconie sibi veritatem et curie sue diceremus ; et jurati diximus quod tempore quando dominus Nicholaus de Molis erat senescallus Wasconie misit, ut dicebatur, Petrum de Burdegala et Hubertum Husc ad habendum colloquium cum domino rege Navarre; et rex Navarre misit Sancium Ferr[ant] senescallum suum ad colloquium : et cum redirent de colloquio dictus P. de Burdegala et Hubertus Husc, Amigot de Garro cepit eos et duxit captos in domum suam post salutacionem et invitacionem quam fecerat eis in eundo, et tam diu detinuit eos quousque dederint et solverint septcm millia solidorum morlanorum, de quibus habuit mille Arnaldus W. de Gramunt, ut dicitur. Et postea venit dominus Nicholaus de Molis senescallus, etobsedit domum de Garro* cum communi-
i . Par cette expression de la langue vulgaire, il faut entendre : des terres tenues « par le consentement » du suzerain. Voyez Du Cange, au mot Laudare. On la retrouve sous la forme française bien connue de lods et ventes.
2. On lit au dos : Purchased at Moore' sale, lot 12; 28 ap. 1856.
3. Je trouve sur la carte de l'état-major : Garro, Château, canton de Hasparren, arrond. de Bayonne, Basses-Pyrénées.
Ch. Bémont. Simon de Mont fort, 20
tate Baione et Laburdi, et cum multisaliis;et,ut intelleximus, dictus NicholausdeMolismisitad vicfecoinitem] de Havorta(?) ut veniret : et cum iret cum quibusdam de suis et Baiouensibus, G. A. de Garro pater de Amigot, et societas de Amigot interfeceruntdictum vic[ecomitem] etquosdam de suis, etxxij de Baiona. Et quando vidit sepedictus Amigod quod non poterat defendere domum, propria manu succindit eam igni, ut nobis fuit dictum, et transtulit in terram domini régis Navarre. Et post hoc venit Amigot, et furatus fuit castrum de Montkerann (?) quod tenebat in custodia de manu Nicholai de Molis S. A. d'Ermendarins miles, et tradidit domino régi Navarre, qui adhuc iliud detinet. Iterum venit dictus Amigot cum rege Navarre et exercitu suo in terram de Labort, et ibi multas domos et multa tecta combussit et devastavit, et, ut dicitur et ipse conâtetur, combussit duas domos et pomeria abscidit Pétri Derroset, qui estimât dampnumsibi illatumper Amigot ce. marcas.
ij. — Post hec omnia interfecit Petrum A. de Saut militem, in treuga que erat facta inter dominum regem Anglie et regem Navarre ; et post ista W. Picoreu senescallus domini comitis Leycestrie apud Ustarrins* veniens combussit domum nobilis domine vidue de Haysc, et tamen ipsa vidua offerebat quod staret juri coram comité, et volebat se ipsam et filium suum parvulum et quosdam alios fidejussores dare.
iij. — Et consequenter venit comesapud Ustarrinc et convocavit homines de terra Laburdi; et cum essent simul, fecit loricari et muniri perpunctis et armis quosdam de suis, et tune cepit quos voluit, et demisit culpabiles, et tenuit insontes ; et, cum essent ita capti, compulit eos dare treugas ad Amigot, et extorsit ab eis ce. et 1. marcas, et, recepta caucione et securitate de solucione marcarum, quittavit et liberavit a capcione eosdem. Insuper Simon comes restituit ad Amigot terram suam, qui erat per vos forisbannitus, et alios forisbannitos et malefactores reduxit in teram ; et dictus Amigot, qui multa mala in terram fecerat (et) contra legem Anglie, de novo domum edificavit fortem. Et requisivimus sepe et sepius comitem Simonem quod faceret nobis fieri justicie compleraentum de hominibus Navarre, et noluit facere nobis, set de nobis Navarra pleiiam justiciam faciebat ; et multa dampna et alia gravia facta sunt in terra nostra que nolumus dicere, timentes quod tediosum esset vobis audire. Et sciatis, domine Rex, quod bona fide et sub fidelitate qua vobis tenemur, vobis dicimus et consulimus quod
1. Ustarits, sur la Nive. Basses-Pyrénées, chef-lieu de canton arrondissement de Bayonne.
comitem Simonem in terram Wasconie non remittatis, quia, si feceritisy dampnosum et periculosum erit vobis atque terre; set supplicamus quod, si placuerit, vosmet personaliter yeniatis, vel saltim dominum nostrum post vos Âdewardum in terram Wasconie transmittatis, qui ad honorem et utilitatem vestram terram deffendet [sic), et servet, et manuteneat.
Briiish Muséum. Additional Charters, n"" 11338.
xxn.
Querele Arnaldi de Blanchafort,
Dicit coram vobis, domine rex, Arnaldus de Blanchafort * , vester fldelis baro, quod dominus Simon de Montefortî cornes Leycestrie, vices vestras gerens in Vasconîa, ipsum rogavit quod, cum a vicecomite Fronciaci sibi guerra fleret, comodaret sibi et régi castrum suura de Burgo usque ad tempus, ne exinde dampnum sibi et Régi posset advenire ; et, licet dictas Arnaldus potuisset juste et honeste istud sibi denegare, cum ad hoc non teneretur, tamen ob reverentiam domini nostri, sub certis condicionibus contentis in litteris dicti comitis super hoc datis ab ipso comité dicto Arnaido, dictum castrum usque ad certum tempus comodavit; quod tempus elapsum est, et castrum, contra promissionem et fidem veniendo, reddere contradicit ; et eciam redditus et obvenciones dicti castri dicto Arnaido débitas, et alia jura que omnia de dicto Castro et pertinenciis dictus Arnaldus percipere debebat et [lisez ut) fuerat decretum seu retentum in convencionibus, dictus comes injuste occupavit, de quibus dictus Arnaldus percepisset mille libras Burdegalensis monete et ultra, a tempore occupationis reddituum et jurium predictorum. Unde petit dictus Arnaldus castrum prefatura, secundum quod tradidit, sibi reddi, cum est estimatione perceptorum vel percipiendorum prefata.
Item dicit dictus Arnaldus de Blanchaforth quod dictus comes construxit vel construi fecit quoddam castrum quod dicitur Cubzac' in honore seu castellania sui castri de Burgo' prefati, in magnum ipsius dampnum, et castri de Burgo et suorum hominum maximum detrimentum ; unde petit predicta emendari sibi.
1. Blanquefort ; Gironde, arrondissement de Bordeaux; chef-lieu de canton.
2. Cubzac. Gironde, canton de Saint-André-de Cubzac, arrondissement de Bordeaux.