Ms. : uniusquisque
4. On trouve un personnage du même nom dans la correspondance d*Adam de Marsh, lettre 140, p. 268.
revocare. Dirigens ergo rex iter quo proposuerat Winchelese, expeciit ibidem cum toto suo exercitu per dies aliquot perhendinans delectatus ibidem copiam (sic) vini, tota patria* depredatione et rapinis suorum exposita. Intérim barones, diucius adventu comitis de Ferreres " in vanum prestolata {sic)i tandem compulsi Londonias (sic) cum ciyibus omnibus exeunt, iter suum contra exercitum régis dirigentes. Acceptis itaque rex obsidibus tam a pyratis quam a ceteris per abbaciam de Bello revertens ibidem primo de egressu baronum congnovit. Unde missis exploratoribus, et per eos certiflcatus, cautius se habens cum toto suo exercitu armato, et ipse armatus, versus Lewes tetendit, apud Herst* una nocte hospitatus. Ubi, dum exercitus venationi et destructioni parci insisteret, quidam nobilis Rogerus de Tormay {oîi Tounay) casu miserabili ictus sagitte in giitture percussus interiit. Symon autem de Monteforti cum ceteris baronibus, regem apud Lewis jam consistere pro certo scientes, ipsum directis nunciis super observatione tocius provisionis Oxonie conveniunt, sed minime proâciunt. Quin rex, habito cum suis consilio, ipsos quasi suos proditores se habituros et in ipsos vindicaturum sine mora fatetur. Quapropter barones fidelitate quam régi debebant et ejus hominio exsufflatis, ad pugnam se viriliter paraverunt, atque in crastino sancti Pancracii, nocte preterita dévote in vigiliis transcursa, summo diluculo ad montem qui Castro de Lewys supereminet se applicant. Ubi, ordinatis alis et arcubalistis atque peditibus bene dispositis, Gilebertum comitem Glovernie comes Leycestrie Symon armis militaribus decoravit; indeque montem ascendens ejus summitatem cum toto suo exercitu occupavit, spem certam victorie de loci commoditate premeditans, et suos ad viriliter agendum commonens. Rex igitur Anglie una cum rege Alemannie a prioratum [sic) cum turmis dispositis progredientes, précédente Dracone rubeo qui mortem generalem adversariorum portendebat, obviam se exhibent, prestolantes adventum domini Edwardi qui in Castro una cum comité {Fol. 51, a) Warennie* pernoctaverat. Quo adveniente âtclamor undique,