‹ Simon de Montfort, comte de Leicester: sa vie (120?-1265), son role politique en France et enChapitre 186 sur 240 · juin 1249. Voyez plus haut, p · texte numérisé non relu

juin 1249. Voyez plus haut, p

Guiraut, et Gaucelinum Lanpays (?) et Thomam Salomonis. Major autem, vidons quod suos socios occiderant et occidebant, recessit; et statim cornes cum gente sua venerunt armati in equis armatis, vexillis elevatis, et conjunxit se et suos cum parte Columborura, et communiter venerunt contra probos homines et communiam quam major vocabat et faciebat venire apud portam Vigeriam, et irruentes in eos qui noluerunt se defendere, licet possent, ob reverentiam domini Symonis ; occiderunt ibi duos probos et magnos viros, dominum Bernardum Monent, qui erat de majoribus civitatis, homo sapiens et pacificus, et dominum Petrum de Cambis, et multos ibi straverunt et vulneraverunt.

Deinde comes cum magno exercitu armatorum venit ad pontem novum, et, missis duobus militibus, Petro Braunch. et Petro de Monteforti, pro domino Rostando, dicto quod veniret salvus et securus, venit ad comitem statim, quantumcunque esset infirmus, et dixit ei comes : « Rostande, bene scio quod vos et amici vestri recepistis grande dampnum et magnam injuriam ; unde sciatis quod ego volo quod super hoc fiât vobis emenda et honor ; et volo pro bono pacis quod ponatis vos in me, quia faciam vobis et vestris satisfieri plenarie cum honore, et faciam vos servari indempnes ad vestrum et amicorum vestrorum commodum et honorem. » Et cum respondisset quod volebat super hoc habere consilium amicorum, dixit ei comes « quod non oportebat quod super hoc consuleret amicos, quia eum et eos super hiis a dampno et dedecore custodiret. » Et cum interrogaret eum Rostandus si consulebat ei bona fide hoc facere et promittebat observare, dato osculo, ut decebat, dixit ei comes « quod ita promittebat sicut bonus dominus et legalissibietsuisamicis », et osculatusest eum comes publiée, itapromittensvidentibusinfinitis.

Quo facto, rogavit eum comes quod veniret cum eo ad castrum domini régis, et faceret venire quindecim de amicis suis majoribus, et ipse faceret venire totidem de parte Columborum, et componeret seu pacificaret statim, antequam discederent, inter eos. Quod utique factum est, quia de utraque parte venerunt ad castrum, et, présente utraque parte in Castro, dixit comes dicto Rostando « quod traderet ei domum suam cum omnibus suis armaturis et guarnimentis et eciam arma et guarnimenta amicorum suorum ; et insuper très de domibus amicorum, et idem de parte contraria fieret. » Et promisit quod ipse restitueret ei omnia intègre in eodem statu, et traditis sibi domibus et guarnimentis secundum quod petebat, cum omnibus que erant in domibus. Quando fuit ita seisitus, et habuit omnia in potestate sua sicut dictum est, dimisit Gaillardum Columbi

et omnes de parte sua abire, et restituit eis intègre ômDia sua et domos et guarnimenta sua, et retinuit Rostandum de Solario et sues amicos, posuitque eos in vinculis, sciiicet: dominos Petrum Lamberti — Petrum Vigerii — Willelmum de Sancto Albino filium Bernardi Mostet — Arnaldum Maiensan fratrem dicti Rostandi — Remundum Arnaldum Moneder — Thomam filium Martini Faur, qui Martinus jacebat infirmus ad mortem — Jordanum d'Acra — Bemardura d'Acra — Arnaldum Mayensan de la Rocera — Petrum Stephani — Arnaldum de Camparrian — Silve[strem ?] Reymundi Moneder, filium Alexandri Iterii , qui omnes , cum essent in vinculis ferreis, perdiderunt res suas, quia Gaillardus Colombi et sui, quos cornes dimiserat abire*, discurrerunt per totam villam» et spoliaverunt omnia hospicia proborum virorum, et miilta illicita commiserunt, et multos occiderunt, inter quos fuit occisus Willelmus Maynart in porta et cimiterîo ecclesîe sancti Michaelis ; et alii, sicut Willelmus de la Gaurriga, et Arnaldus de Noalhan qui fuit occisus in ecclesia sancti Elegii. Que omnia videntes, amici domini Rostandi qui non erant In ferris aufugerunt, et multi villam propter metum mortis exiverunt ; et statim bona eorum fuerunt occupata. Et tamen si dictus Rostandus non posuisset se in manum comitis cum suis, poterant se defendere fortiter ab eo, et eciam ab omnibus suis inimicis.

ij. — Unde, cum audisset ea que fiebant, dixit et fecit dici comiti qualiter amici sui occidebantur et bona eorum rapiebantur. Que omnia dictus cornes dissimulando pertransiit, nec justiciam aliquam fecit super istis, set in majusgravamen Rostandi et amicorum suorum fecit cridari publice per civitatem quod omnes qui aufugerant redirent salvi et securi. Unde multi venientes et credentes esse securi fuerunt occisi, multi capti, multi fugati, nec super istis curavit facere justiciam dictus comes nec voluit reddere dicto Rostando domum suam sicut convenerat.

iij. — Immo fecit extrahi de ea omnia arma et armaturas, bladura, vinum, pannes, lectos, et supellectilem omnem, et quicquid erat intus, quia nihil erat extractum dé ea quando fuit sibi tradita ; post hec fecit funditus dirai totam domum prcdictam ; et similiter illi qui tradideraet domos êtres contentas, perdiderunt omnia, quia nihîl extraherant de domibus, eo quod promiserat eis quod -Otnnia «alvaret et eis redderet intègre ut accepit.

1. En regard de ces mots Toriginal porte, daiiè la' mar^e, lesi ^^^ • I. querimonia. • 'Ji*' ...

V*. — Cum autem Gaylardus de Solario, qui non erat in civitate quando ista fuerunt perpetrata, audiret ea que acciderant, cum multis qui erant extra terram [mansit] nec fuit ausus venire ad civitatem ; unde cornes fugavit eum et omnes alios qui non veniebant extra totam terram et districtum domini régis, et bona eorum omnia occupavit.

vj. — Preterea infinitos probos viros qui stabant plane in suis domibus, et parati erant, et eciam oflFerebant justiciam cuilibet, et juraverant comiti et mandato suo obedire, ejecit de civitate, et precepit quod starent extra totam terram domini régis, donec ab ipso revocarentur ; quibus expulsis, bona eorum indistincte rapiebantur et invadebantur, nec potuerunt ea recuperare, nec civitatem, donec se redimerent.

vij. — Post hec dictus comes extraxit dictum Rostandum et suos quos tenebat in ferris de castro domini régis et de civitate, et posuit eos in carcere in quodam castro quod dicitur Aroquer ; et licet de dicta egritudine fuisset curatus dictus Rostandus, postea, auditis gravaminibus que sibi et suis inferebantur, et quod comes nolebat eos dare ad solvendum nec redimendum, incurrit egritudinem gravem, et misit rogare per multos barones comitem quod sub fidejussione eorum et incursu bonorum ejus daret eum ad manuievandum ad tempus, ut posset recuperare sanitatem in quodam manerio suo, quod comes facere denegavit; et ille mortuus est in carcere. Et statim comes occupavit totam terram predicti Rostandi, et quicquid ipse tenuerat pro se et suis, uxore, nuru et filiis, scilicet domos, redditus, pedagia, justicias, census, vaccas, equas, mobilia et immobilia a se moventia, — viij — castrum de Belin *, quod commodaverat sibi dictus Rostandus ad tempus, de quo reddendo comes dederat ei litteras suas, nec ei, terrainio elapso, reddidit utpromisit ; — ix — ita quod nichil remansit suis filiis, pupillis et orphanis, de quo possent se servire, nec eciam dominabus', nec postea potuerunt recuperare bona sua dictus Gaillardus de Solio et fratres, donec redimerent se cum amicis suis qui erant ejecti et fugati, pro tribus millibus marcarum, de quibus, facta divisione inter omnes, obvenerunt solvende Gaillarde et fratribus ejus septinginte sexaginta marce argenti, de quibus solvit jam terciam partem; et pro aliis infestantur fidejussores dati a Gaillarde et ab aliis amicis suis.

x. — Quando autem Gaillardus de Solario et amici sui

i. Le n» IV a été omis dans Toriginal.

Page 1