ORGANISATION ET PHYSIOLOGIE DE L'HOMME
- Clarissime Domine,
Opus a te lucubratum, cui titulus : Organisation et Physiologie de ?homme, sanctissimus Pater perlibenter excepit, gratique animi sensu intellexit quod, ex novem ejusdem exemplaribus sane elegantissimis expresse a te editis, primum, illudque perbelle ornatum, eidem sistendum curaveris. Nec potuit quin finem summopere probaret, quem in eodem exarando tibimetipsi proposuisti, Christianam, scilicet, Religionem adversus pseudo-philosophorum blasphemias ipsa rerum experientia tueri. Quocirca, in mandatis mihi dedit hosce animi sui sensus tibi promere, quorum pignus habes in aureo numismate, quo te donandum decrevit. Hic excusum habes celebratissimum Urbis valetudinarium ad S. Jacobi in Augusta, quod Summ! Pontificis munificentia restitutum ampliatumque est. Nihil vero hoc munere tibi magis accommodatum ; ædificium enim exhibet, ubi eadem salutaris ars colitur, in qua ipse, tanto cum omnium plausu, reique Christiane utilitate, versaris. Puto autem novum exinde sumi argumentum