‹ Sur le phosphore, l'oxide rouge et l'hydrate de phosphoreChapitre 3 sur 3 · PHOSPHORUS · texte numérisé non relu

PHOSPHORUS

R. Ossium boum aut ovium, ad albedinem exustorum et in

tenuissimum pulverem redactorum. 12,000.

Cupâ ligneâ aut j)lumbeâ exceptum pulverem aquâ dilue, quantum sullisit ut coeat in pultem lente difiluentem, cui paulatim adde, Àcidi sulfurici ( 65 °). 10,000.

Bacillo simul exagitata; effervescet et incalescet multum liquor, et in magma spississimum densabitur; quod, affusà nova aquæ copia diluetur rursus, ut difïluat in pultem sat liqnidam; quam residei-e sexis per viginti quatuor horas, ut acidi sulfurici vis in phosphatum calcis sese exerat penitiùs.

Hanc pultem tune aquâ bulliente elue; per telam textùs densioris

cola; tandiùque eluenclo perge, donec nulla in aquis lixivis aciditatis nota deprehendatur. Aqua autem è colo diffluens excipietur vasis ut fictilibus siliceis, aut ligneis , videlicet nulla tenus acido erodendis.

Hæc a'qua, soluto phosphate calcis acido fêta, tenet insuper non nihil sulfatis calcis acido mediante soluti, quo sequenti modo liberabitur.

Vaporet, scilicet, in cupreo aut plumbeo caldario et in sirupi spissitudinem addensetur. Sulfas calcis acl fundum præceps feretur, qui etiamnùm eluetur, et indè diffluentes aquæ priori commiscebuntur. Tune oranes solo jam fere phosphate calcis acido fetæ, vaporabunt iterùm ad sirupi densitatem.

Quo facto, sic addensata materies , remixtâipsi quartâ parte caibonis in pulverem triti, in pelve ferreâ, ad rubedinem usque exuretur, el penitùs exsiccabitur.

Eam tune excipiet retorta fictilis silicea, ipseque implebitur ad capaeitatis dodrantem usquè. Furno retorta committatur fornice tecto. Ipsius collo aptetur vas cupreum, in tubum productum, quod, tra jecto subereo obturaculo, excipietur lagenâ vitreà, aquâ ad medietatem usquè plenâ. Luto contigentur cuprei vasis oræ retortæ collo coaptatæ. l'ubus quoque rectus vitreus^ suberi insertus, întrà lagenam pateat, centimetrali diametro, octo aut novem decimetra altus.

His ita dispositis, furni, quotquot sunt, juncturis luto perfecte obseratis , lutoque ad perfectam siccitatem perducto , submittetur retortæ ignis, calorque ità paulatim increscat, ut non antè alteram horam fundus retortæ rubescat. Tune impleatur ità carbone furnus ut nunquam nisi ardentibus prunis ipsa contingatur retorta. Sæp.us intereâ, virga ferreâ, furni craticula cineribus, quibus eiit impedita, liberetur.

Post expeditum primis horis gaz, carbonis oxido et hydrogenio cai bonato constans , elapsis tandem quatuor et plurimùm hoxis, ptoc it phosphorus, oxido carbonis et hydrogenio phosphorato simul comi tantibus forma elasticâ, per tubi ostium superius facile obseivan à, si alicjuando remittant, indicium est ignis incitendi, donec talc ni amplius prodeat : quod liet post elapsas viginti quatuor aut ti igei h oras. Tune, opéré confacto, ab igné cessandum est.

Phosphori quæ prodiit pars prior pura est, pellucida et fere incolor, posterior admixto carbone aliquo opacior et ex fïavo rubens. liane inclusam nodulo , ex pelle rupicapræ confecto, sub aquâ ad gradum 45 “ incalescente exprimes et transadiges fusam aquæ calore et purain. Phospliorum puriorem etiam obtinebis, si retortâ vitreâ, sed parcâ simul quantitate, silicet aliquot grammatum, destillare curaveris.

Phospliorum facile observabis, si fusum sub aquà, ad gradum 45 incalescente, in tubos vitreos, ore ad ostium superiùs aptato, cautè attrahas : plenos deindè tubos in aquam frigidam immerges. Sic informabitur phosphorus in cylindros seu bacillos, facile, vel in ipsis tubis, vel etiam nudos sub aquâ conservandos, donec ad usus medicos requiruntur.

Page 1