‹ Théâtre complet des LatinsChapitre 63 sur 154 · SCENA PRIMA · texte numérisé non relu

SCENA PRIMA

DAVUS

Ami eus summus meus et popularis Geta 1 Heri ad me venit : erat ei de ratiuncula Jampridem apud me relliquum pauxillulum Nummorum : id ut conficerem. Confeci. Adfero. Nam herilem filium ejus duxisse audio Uxorem : ei, credo, munus hoc corraditur.

Quam inique comparatum est 3 ! hi qui minus habent, Ut semper aliquid addant divitioribus.

Quod ille unciatim \ix demenso de suo, Suum defraudans genium, comp&rsit miser, Id illa universum abripiet : haud existimans Quanto labore partum. Porro autem Geta Ferietur alio munere , ubi hera pepererit :

Porro autem alio , ubi erit puero natalis dies : Ubi initiabunt : omne hoc mater auferet :

Puer causa erit mittundi. Sed videon Getam?

«MtMUM^^t/toi/Mfetit/lfetA/ftAMttA/tafetto*^

LE PHORMION

Page 1