JUS ROMANUM
DE INOFFICIOSO TESTAMENTO, (Dig., Lib. V. Tit. II.)
PROŒMIUM.
Quod si testamentum sit jure factum ncque ullo, regulis normisque prsetoriis ac civilibus consentaneum, vitio laboret, fieri tamcn potesl ut, hœredibus quibusdain inique exheredatis aut inique prœteritis, non valeat. Rectè quidem, ut ait Marcianus. testamentum sed non ex officio pietatis fecit testator. Novum indè nascitur vitium, tabulis inhœret illudque inojjlciosi testament? querelà solum purgare possis.
Quamvis hoc adversus tabulas pietatis oflicium violantes subsidium Cujas lege quàdam Glilià institutum esse conienderit, ab illius sententiâ ornnino abhorrero fatebimur. (Gaius, Libro singulari ad Leg. Glitiam.
L. l\. Dig.. De inojï. testam.) Hanc enim rjucrelam nullà in lege inscriptam, explicatam . ampiifieatam a prudentibus invcntam esse atque ex honorario jure in civile bransiisse constat. Quod salis iila Justiniani testantur verba : « Inductum est ut de inoflicioso testamento agere possent iiberi... » : qnod sanè confirmant illa : Hoc colore quasi non sanc fiierint mentis quum testamentum ordinarent. » Quœ minime legum latori sed prudentibus convenirc neque summe illias aucloritati, benignissims vero liorum interprétation] apta et congruentia esse cai non manifestum est? Qua? sit inofliciosi testament] origo ut melius intelligatur de exœredatione liberorum quœdam dicere maximi momenli cens* mus.
In principio nul lus erat , ex Lege XII Tabuanim, testatoris potentiœ finis : « DU legassit super pecunift tutelâve bu» rei ita jus »- Latissima illi
pote-tas trib ita videtur, ait Pomponius, et hœredes instituendi el legata et libertates dandi, ta - quoque
. . v sua primùm pradentes deindè banc nimiam libertatem ad terminos reduxerunt. Ad-
enim exhœn ssitas, emendandi
rigendi juris civilis gratiâ, ne sine alla causa a gnati repellerentar. Aliquando tamen inique parentes liberoa buos extueredabant vol omittebant, quibus nulla adversus testamentum quei rabat H d ta ssl de inoflicioso liberis baud equè omi i I eihiered tiodata. Nlud nempè, ut jain
diiimus, inofficiosum dicitur testamentum quo, violatà inguinem pietate, cognatos arctissimis vin-
ciriis sibi conjunctos, non solùm naiurâ sed etiam lcgibus ad haereditatem Buam vocatos, testator tamen a successionc iramerenter amovit et cxpulsit. Finxerunt igitur, interprètes juris, prudentes exheredationera vel
omissionem insani testatoris solùm esso posse; et actioïiem exhœredatorum vel omissorum parentum falsà qnàdam causa coloraverunt, et, ut ità dicam, armaverunt. Ouod si quidem reipsà furiosi testatores essent ac verâ amentiâ, laborarent, nullum foret testamentum neque ab initio valeret.
Quo tempore inducta sit querela inofficiosi testamenti nos fugit; et tamen usitatam fuisse, quum vigeret respub!ica, constat. Ista quidem in Secundâ contra Verrem Oratione Tullius verba facit : « Jure, legibus, auctoritate omnium qui consulcbantur testamentum Anniusfecerat non improbum, non inofficiosum , non inhum inum. Plurima etiam apud Valerium Maximum invenias quœ querelam reipublicae tempore persaspè adhibitam fuisse testentur. [Factorum diclorumque memorabilium, lib. VII. cap. vu, n° 2.)
Si illius naturam attenté inspiciamus. duplicem inesse speciem facile agnoscemus. Non enim longe a petit ione hereditatis distat, quum certa qusedam exhœredatis vel omissis parsntibus adversùs testamentum jura concédât, ideôque a Centumviris, qui de omnibus successionjm rébus cognoscebant, judicanda sit. llli autem postquam ferè omninô jus suum amiserunt, apud privatum judicem lata fuit querela. Actioni etiam injuriarum propè persimilis e?se videtur : qui nempè de inofficioso testamenlo
agit, immerità affici injuria ac sibi débita officia violari et contemni queritur.
Antequam cujus testamentum querelœ subjaceat intueamur, excipiendos esse milites enunciemus quum in mililiâ testamentum fecerint atque intrà annum, post missionem. decess^rint. Et enim ad hoc usque temporis jure militari, id est latissimo regulisque civilibus ferè omnibus solulo, testamentum valet; et. ut ait Ulpianus, de inofficioso testamento militis dicere nec miles potest.
Qtue ad inofficiosi testament] querelam pertinent in quatuor partes distribuamus. In prima qui sint quibus actionem inofficiosi testamenti exerœre liceat, in secundà quibus modis querela amittatur, in tertià qu?e peculiaria fiant ex hac sententiù quae testamentum inofficiosum pronunciavit ; in quartà denique quomodo materiam nostram in Novellis Justinianus permutaverit, quidquid novi addiderit, inspiciamus.
QUI SINT QUIBUS QUEBEU INOFFICIOSI TESTAMENTI COMPETAT,
Sciendum est, ait Ulpanius, fréquentes esseinofTicios querelas. Omnibus enim tam parentibus quam liberis de inofficioso licet disputare. Quod si de his agatur, duplex est modus quo querela nasci possit : Plerùmque nempe, ut dicit Justinianus, parentes sine causa liberos
suos exhaeredant vel omittunt liberi queruntur aut
inique se ^xheredatos aut inique prœteritos. Fieri autem potest ut solùm liberis, si exhœredati sint, querela? bénéficie* uti liceat. Quse quidem exhœredationis nécessitas patet si testator pater aut avus querelantis sit : quod si ille nempè omissus fuisset ad querelam confugere pars i momenti haberetur quum certum atque efiicax jus civile aut honorarium prœsidium prœbere posset. Alia enim auxilia in promptu essent, aliisque modis tabulas testamenti prœteritis liberis aggredi liceret. Testamentum
scilicet aut injustum aut ruptum dicerctur aut jure adcrescendi aut bonorum possessioneomninè permataretur. Neminem nempè fugit querelam inffiociosi testament! ultimum quoddam subsidium esse nec ulli unqaam, cui testamentum rumpere alio modo liceat, co e. Tam
naturales liberi. inquit Justinianus, quàm secundùm nostrœ Constitutionis divisionem, adoptati. ità demùm de inofficioso agere possunt si nulle alio jure ad defuncti bona venire possunt.
Dubium est, quum testator impuberem a se adrogaura sine justà causa exheredaverit, an testumntum querelse subjaceat. Nobis verô nullùm esse ad - - tabulas subsidium videtur et impuberi exheredato legitimam. ab Antonino concessam, sufÛGei Ad
id nempè tcnderc Divas Im| voluit ut scilicet im-
pubcr. seu cura justà, seu sine justà icie lalus,
eodem sempcr modo haberetur, Inde lit ut, si justa sit exheredationis causa, plus, si verô injusta, minus piat hœres quam si jure communi ad bona defuncti vocatus Bit. Nostram valdè opinionem his UJpianus verbis confirmât : c< Si quis impubes adrogatus sit, ex his personisqiueet citrà adoptionem el eman de loofficioso possunt, hune puto rem lum i querelà cùm habeat quartam ex Constitutio I f\ l'ii. o Quis hujufl loci auctoritati Interprei ! (Jlpia-
nus ciiiin impuberem adrogafu i vioculis
adroganti connexum fmgit, ut, drogatii
inanumissio, querelam inofficiosi oxheredatus impubes exercera potuisset :
modo posuimus. Parvi igitur refèrt utrùm proximua
parcns sit adrogatus imputas nome : quum babeai quartam, in sententiam Ulpiani desceodimus atque illum a qaerelâ reraovendum eenseuius.
Non solùm exheredati, sed etiam prceteriti liberi de inofficioso agere possunl quura matris, vel avi materai, vel avcv in testamento omissi l'ucrint. Borum quklem parentum de liberis silentium cxheredationi par ac omnino simile esse constat. Quod facile, quum çiguoril senatusconsultum Orphitianum, intelligimus: liberis enini a matrc, ab avâ vel avo materno omissis Orpbilius et quidam posteà Imperatores jus successionis ab intesiato tribucrunt. At in antiquo etiam jure ad successionem matris ;>b intestàto liberi lùm vocabantnr ac de inofficioso agere poterant, quùm mater, postquam cimi marito suo coemplioncm fecerat, filiœ loco esset. lllaquideni apud filium suum loco sororis fiebal et frater ab intestate ad sororis successionem vocatus, de inofiicio o testamento matris sua3 agere poterat. Ipsum denique antè Stnatusconsuitum Orphilianum ad bona matris vel avee vel avi materni lilius prœterilus vocabatur quum illi a Prœtoribusbonorum pôssessio.undè cognati concederelur.
Fieri ne unquam potest ut filius, in pa'ris vel avi paterni testamento ômissus, inofTiciosi testamenti querelâ utatur? Ità rem se habere putat Marcianus quum pater vel avus paternus hœredcs suos, in adoptionem dal proprio in testamento omiscrit. Quam in Cûdice, de adoptionibus, inscribit sententiam Justinianus, sed nihil talc in futurum, similis si casus occurrerit, admitti posse adjicit.
Parcntibus haud aliter ac liberis qucrcla inofficiosi
testamenti competit; nam. si omissi aut exhœredati sine justâ causa fuerint, non minus contemnitur, violatur officium pictatis. Et si parentibus, inquit clarissimus atque honestissimus Papiniamus, non debetur filiorum haereditas proptcr votum parentum et naturalcm erga filios caritatem, turbato tamen ordine mortalitatis. non minus parentibus quam liberis piè relinqui débet. Haud immérité Marcianus adversùs testamentum fil ii in adoptionem dati patrcm naturalem de inofficioso agere posse affirmât; neque jus illud. quum Justinianus verba gèneneralia adhibuerit Just., § 1., De inoff. test.' . dubium nobis esse videtur.
Inter transverso gradu cognatos solùm fratrcs et sorores, ac duplici sub conditione, de inofficioso agere possunt. Primùm consanguinitatis vinculis jungantur necesse est (nam uterini ab inolficiosi actione contra testamentum fratrum vel sororum penitùs arcentur ; deindè tabulis simul atque lueredes infamiœ vel turpitudinis vel levis notre macula a-persi inscribantur. Turpium personarum turb;r servos a te-statore mannumissos adjecit Justinianus atque bis fralres et sor praetulit : non ergô contre omnes hœredes agere possunt fratres et sorores. Quibus exccptis nullo modo cognati aut agere possunt aut agentes vincere atque illos ut silentium observent bis verbis amicisaimè hortatur Ulpianus : o Cognati autem proprii qui sunt ultra fratrcm molius facerenl si se sumptibus inanihus non ircnt cùm obtinore spem non habercn;.
Nccessr est cui probandi omis [ncumbat qiKTramu>. Do hoc alii alia cogitant auctores ac Constantin] ("o:
tutionem varié interprétantes varia disserunt. Plures autcm distinguendum esse ac si querela a libero sive a parente exerceatur huju.s aut illius in manu probationem esse arbitrai! tur. Libcri scilicet se exhaircdatos aut omissos inique semper probaturi sunt : nulla verù a parentibusefficiendaest probalio. Quara sententiam nobis Constantinus non habuisse videtur, quum dixerit : q Si mater inhones'.is faclis atque indecentibus machinationibus filium forte obsedit, insidiisque euin vel clandestins vel manifestis appetiit, vel inimicis ejus suas amicitias copulavit atque in aliis sic versata est ut inimica ejus potiùs quani mater crederet»n\ hoc probato etiam invita acquiesçât filii voluntati. » Ilis profectè verbis quem probare deceat non statuit Imperator, sed banc doctrinam quâ mator omissa filii justae et œqua? voluntati, quia ergà illum graviter peccaverit, acquîescere debeat, profitetur.
Si quis mortis causa filio exhseredato vel omisso qusedam bona reliquerit, Ulpianus ac posteà Justinianus testnmentum solùm valere ac testatorem securum esse posse aiunt si donata sit quarta pars ejus quod ad haeredem esset perventurum si pater îamiliàs intestatus decessisset. Ut de inofllcioso agere prohibeatur an juie hereditario, an jure legati vel fideicommissi vel mortis causa donatione quarta adimpleta sit nulli momenti esse constat. Quartse autem portionis portio, ait Paulus. liberis, deducto œre alieno et funeris impensà prœstanda est, ut ab inofïlciosi querelà excludantur ; libellâtes quoque eam portionem minuere placet.
.Quid autem de quarta inter vivos data? Responden
dum est hanc quarlam esse pro legato in iis tantummodo casibus quorum mentioncm facit Justiniani Constitutio. Antiquo etiam in jure, si non mortis causa donatio sed inter vivos facla sit . hac taraen contemplatione ut in quartam habeatur , inofliciosi querelam cessare dici potest, quum quar'a donata sit. Zeno quidem imperator quum mater, vel avus paternus aut mater nus pro fïlià dotem vel pro fîlio antè nuptias donationem. non tantum eam dotem vel donationem conferri , verùm etiam m quartam partem ad excludendam inofïiciosi querelam. tara dotem daiam quam antè nuptias donationem imput&ri jubet. .Estimari quoque filiis aliisque personis qua? dudùm ad inofTiciosi testament! querelam vocabantur in legitimam portionem et illa vult Justinianus quœ occasione militia? ex pecuniis mortui iisdem personis acquisita posse lucrari manifestum est : eo quod talis sit militia, ut vendatur, vel mortuu militante eerta pecunia ad ejus baeredes perveniat. Jllud etiam sanxit Justinianus : ut si quis a pâtre certas rea vel pecunias accepisset et pactus fuisset quatenùs de inoiTicioso querela adversùs testamentum paternum minime ab eo moveretur; et post obitum patris Glius, cognito paterno testamento, non agnoverit ejus judicium, sed oppugnandum putaverit, po jurgio exploso, hujusmodi pacto tilium minime gravari, secunclùm Papiniani responsum in quo defmivit mentis magis tiliosad paterna obsequia provocandos quam pactlonibusadstringendos. Hoc autem ita admisit Imperator nisitransactiones a Ihsredes paternos Glius cetenraverit in quibua apertissimè judicum patris agnoverit.
Quod si quarta légitima partis parentibua aut liberi-, non transmissa esset aut querelâ inofficiosi tcstamenti uti aut in portionis supplcnicntum agere olim potcrant. Filius, ait Paulus, judicio pat ris si minus quarta portione consecutus sit, ut quarta sibi a cohœredibus cilrà inoiTiciosi querelam impleatur, jure desiderat. Constantinus autem testatores securù disposuisse jussit quum in tabulis quartam. non omnino adimpletam. boni viri arbitratu adimplendam esse inscripsissent. Quam vero heee in testament o inserendi verba necessitatem Justinianus abolet atque ita majorcm ergà testatoris volunlatem ac memoriam majusque obsequium elïlagitat. Et enim, postquam filios exhœredatos aut omisses de inofficioso agere posse enuuciavit ha3C addit : « Sed heee ita accipienda sunt si nihil eis penitùs a testatoribus testamento relictum est : quod nostra Constitutio ad verecundiam naturœ introduxit. Sin vero quantacumque pars haereditatis vel res ei fuerit relicta, inofficiosi querelâ quiescente. id quod eis deest usq:e ad quartam légitimas partis replcatur, licet non fuerit adjectum boni viri arbitratu debere eam compleri. » Si quis de quarta complendà agere velit, condictio ex lege , a querelâ longe distans, ab illo adhibenda est. Querelâ quasi actio in rem habetur, condictio autem nihil aliud est quam actio in personam : ad certum tempus illa datur, hœc in perpetuum; ad hœredes denique illa non transit, Iktc vero transmittitur.